Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
74 Nr. 3112 Noe-delecti Sacerdotes instituti S. Adalbert! Nr. 3113 Concursus pro vacante parochia in Csejkö. praeceptum canonibus saeculorum lapsus et vicissitudines obliteraverant; quodque, licet invectum iterum et propagatum serius a Venerabili Bartholomaeo Holzhäuser, rursum extinxerant praeteritae nostraeque aetatis commotiones. Et sane : sive expectare placeat minus solidam et concordem institutionis indolem, cui perturbationes istae seiun- ctos levitas obnoxios fecerant, diversamque inde partam sentiendi, iudicandi, docendi rationem, sive considerentur artes, quibus osores Ecclesiae, unitati catholicae disgre- gandae intenti, adlaborant Clero vitiando, dissociando, avertendo a propriis Pastoribus et ab hac Apostolica Sede; superno prorsus consilio lactum videbitur, ut impetitae unitati tuendae confirmandaeque vetus institutum necessitati accomodatissimum ad novam nunc vitam revocaretur. Uniformis enim vivendi ratio universis proposita; exercitia quae foveant pietatem muniantque virtutem adversus saeculi pericula ; gestorum propriorum rationes ultro redditae praepositis eorumque animadversionibus periodice subiectae; menstrui conventus ad spiritualia colloquia de rebus ad ministerium spectantibus, quae mentes non satis concordes ad eamdem sententiam adducant ; praestitutus finis, ad quem sub Episcopi moderamine vires omnes iungantur; studium ex ipsa consuetudine et amicitia erumpens invicem sibi subveniendi: haec omnia non modo unum facient ex iis omnibus qui communi gaudebunt contubernio : sed caeteros etiam sodales inde avocatos a proprii officii curis ita spirituali nexu devincient, ut nemo se sentiat a familia divulsum, moderatore privatum, sibi relictam, opportuno fratrum auxilio consilioque carentem. Quamobrem si Decessores Nostri amplissimis commendarunt laudibus utilissimum hoc Institutum ; id ultro libenterque et Nos facimus potissimum in tanta temporum difficultate quae illius opem plane postulare videtur; imo quotquot sunt saeculares sacerdotes hortamur, ut sibi ipsis reique religiosae efficacius prospecturi saluberrimae isti consociationi dent nomen. Moveat eos haud obscurum divinae providentiae placitum quae nunc denuo suscitavit hoc Institutum in Ecclesiae suae laborantis subsidium Moveant coelestes benedictiones, quibus inter gravissimas difficultates brevi huius operis incrementa mirabiliter provecta fuerunt. Moveant Episcoporum plausus, constantes Apo- stolicae huius Sedis laudes, fructus iam parti; quos semper uberiores propagatio ipsa consociationis merito spondet. Hos nos amplissimos ipsi ominamur in Cleri sanctificationem, religionisque Nostrae sanctissimae gloriam; dum superni favoris auspicem et paternae Nostrae benevolentiae pignus, Apostolicam Benedictionem, tibi, Dilecte Fili, toti, cui praees Consociationi, et iis omnibus qui eidem daturi sunt nomen, peramanter impertimus. Datum Romae apud s. Petrum die 31 Maii 1880, Pontificatus Nostri Anno Tertio. Strigonii, die4-a Julii, 1881. pE0 pp XIII. Xn consistorio hac die cum V. Metrop. Ecclesiae meae Capitulo celebrato inter Sacerdotes Instituti S. Adalberti delecti sunt: StephanusVaymar,Parochus^anteaBolerázenr sis; Paulus Bliscsék, VADiaconus et Parochus Ga ramszdldsensis, ac tandem Alexande Mészáros, parochus Paszta-Bajcsensis. Strigonii, die 4-a Julii, 1881. . Fideli populo parochiae Csejkőensis de pastore proprio providendum est, pro beneficio itaque illo parochiali concursus usque 15-am mensis Augusti a. c. duraturus publicatur. Strigonii, die 4*a Julii, 1881.