Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
67 nterioris administrationis sit excessura, puta si inibi schola fiat aut collegium quod pateat etiam alienis. Plane si dictos fines excesserit, res redit ad alterutram illarum, quae a Bonifacio VIII et Urbano VIII fieri pro lubito, ceu diximus, prohibentur. Sin autem intra limites domesticae disciplinae mutatio contineatur, suo certe iure Regulares utentur; nisi forte leges fundationis obsistant. Ex quibus singillatim perpensis manifesto colligitur: Religiosis sodalibus non licere ea quae instituta sunt, in alios usus convertere absque expressa licentia Sedis Apostolicae et Ordinarii loci, nisi agatur de conversione, quae, salvis fundationis legibus, referatur dumtaxat ad internum regimen et disciplinam regularem. Nunc ad illud progredimur controversiae caput in quo de temporalibus missionum bonis disputatum est. Ex liberalitate fidelium ea parta bona sunt, qui cum sua sponte et voluntate dona largiantur, vel intuitu missionis id faciunt, vel ejus qui missioni praeest. lam si missionis intuitu donatio contigerit, ambigi solet, an viri religiosi quibus donum sit traditum, accepti et expensi rationem reddere Episcopo teneantur. Atque istud quidem fieri oportere, sacrum Consilium christiano nomini propagando super dubio proposito ob missiones Britannicas religiosis Ordinibus sive Institutis commissas die xix Aprilis mdccclxix, rescripsit in haec verba: „1° Missionarii regulares bonorum temporalium, ad ipsos qua regulares spectantium, rationem Episcopis reddere non tenentur. 2° Eorum tamen bonorum quae missioni, vel regularibus intuitu missionis tributa fuerunt, Episcopi ius habent ab iisdem missionariis regularibus, aeque ac a Parochis cleri saecularis, rationem exigendi.“ Quo vero tabulis accepti et expensi ratio constaret, sacer idem Coetus die x Maii anno MDCCCLXvm, in mandatis dederat ut bona missionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve singulos pertinerent. Nihil enimvero in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris communis doctrinis vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut alteri Ecclesiae Rectori data piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mentem et consilium largitoris1). Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit2), ideo parochus vel Ecclesiae Rector facere non potest quin rationes reddat Ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela.3) At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pleno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportet exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II. in Concilio Claromontano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt4) circa Ecclesias Parochiales, quoad temporaria Monasteriis iunctas, teneri vicarios respondere Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita, cum monasterio suo sint obnoxii; siquidem seposita etiam ratione historica unde ea profecta est iuris dispositio5), certum exploratumque est, in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari. *) Fagnan- in cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelatis, n. 29. — Card, de Luca in Cone. Trid. discur. 18, n. 5 — Reiffenst- Lib. 3- Decret. tit. 30, n- 193. — s) L. 1. § officio ff. de tutelae et rat. distr. — L. 2 § ei sane ff. de negot. gest. L. Curator. L. Tutor Cod. de negot. gest. — s) Sac. Cong. Concilii Nullius, seu Nonantulan. iurium parochialium 27 Iunii 1744 ad dub. XII. — *) Lucius II ad Priorem S. Pancratii in Anglia, Alexander III ad Monaster. S. Arnulphi, Lucius III ad Superior. Praemonstrat, et ad Abbatissam S. Hilarii in dioecesi Fesulana. — *) Gonzal. Comment- in Cap. 1 de Cappel, mona ch.