Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
66 speciali.') Postmodum Tridentina Synodus in eodem genere quidquam operum fieri prohibuit „sine Episcopi, in cuius dioecesi erigenda sunt, licentia prius obtenta :2)“ quo tamen Concilii decreto haud est superioribus legibus derogatum, veniam ab Apostolica Sede impetrari iubentibus. Quapropter cum ea in re liberius passim ageretur, Urbanus VIII.3) pravam consuetudinem emendaturus, opera eiusmodi improbavit tam quae sine venia Episcopi, quam quae sola illius auctoritate susciperentur, et veterum canonum simul Conciliique Tridentini leges omnino in posterum servari decrevit. Huc etiam spectavit Innocentius X in Constitut. Instaurandae Idibus Octobris MDCLII, qua praecepit ut nemo ex familiis regularibus „domos vel loca quaecumque de novo recipere vel fundare praesumat absque Sedis Apostolicae licentia speciali.“ Quare communis hodie sententia est, cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, non licere regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conventus sive collegia fundare, sola Episcopi venia impetrata, sed indultam quoque a Sede Apostolica facultatem requiris) Iisdem insistens vestigiis sacrum Consilium christiani nomini propagando pluries decrevit, veniam Apostolicae Sedis et Episcopi aut Vicarii Apostoliéi ecclesiis collegiisque erigendis, etiam in missionibus, ubi religiosi sodales domos sedesque habeant, esse omnino necessariam.5) His ergo de causis ad propositum dubium respondemus : sodalibus religiosis novas sibi sedes constituere, erigendo novas ecclesias, aperiendove coenobia, collegia, scholas, nisi obtenta prius expressa licentia Ordinarii loci et Sedis Apostolicae, non licere. Fieri solet utique subtilior inquisitio, an duplex ea venia sit impetranda, si non prorsus novum opus regularis familia moliatur; sed ea quae sunt instituta velit in alios usus convertere. Verum neque obscura, neque anceps erit futura responsio, si varios, qui accidere possunt, casus distinguamus, initio enim quis serio dubitet, an ea quae pietatis religionisque causa instituta sunt, liceat in usus a religione et pietate alienos convertere ? Restat itaque ut de tribus hisce dumtaxat quaeratur, utrum nempe liceat dimovere de loco instituta alioque transferre: aut immutare in usum consentaneum, qualis esset si schola in ecclesiam, coenobium in collegium, in domum pupillis aegrotisque recipiendis, vel vicissim mutaretur; aut demum, priore usu retento, novam causam sive usum inducere. Iam vero quominus duo illa prima privata ipsorum auctoritate, religiosi sodales efficiant, obstat decretum Bonifacii VHI, qui eos vetuit „ad habitandum domos vel loca quaecumque de novo recipere, seu hactenus recepta mutare.“0) Rursus qui fieri potest ex duobus illis alterutrum, nisi res recidat in fundationem novam „Monasteriorum, Collegiorum, domorum, conventuum et aliorum Regularium locorum huiusmodi?“ Atqui id perfici prohibuit Urbanus VIII per constitutionem Romanus Pontifex, nisi „servata in omnibus et per omnia sacrorum canonum et Concilii Tridentini forma.“ Sic unum superest de quo contendatur; num priore usu retento, nova causa vel usus adiici valeat. Tunc autem pressius rem urgere oportet et accurate dispicere, utrum ea inductio alterius usus ad interionem administrationem, disciplinamque domesticam spectet, velut si tirocinium aut collegium studiorum causa iunioribus sodalibus in coenobio constituatur ; an fines ]) Cap- Religiosorum § confirmatas de relig. domih. et cap. Ex eo de excess, praelat. in 6. — 2) Concil. Trident- sess. 25. cap. 3. de Regular. — 8) Costit- Romanus Pontifex Xllľ. kaién. Septembris 1624. — *) Bened. XIV. de Synod, dioeces. lib. 9. cap- 1. num. 9. — Monacelli formúl, legal, part. 1. tit. 6. form. 19. num. 31. — 5) Sac. Congreg. de Prop. Fide in coetibus habitis diebus 22. Mart. 1669; 3. Nov- 1688, 1704, 1768.; 23. Aug. 1858-; 30. Maii 1864 ; 17 Iulii 1865. — 6) Cap. .Cum ex eo de excess- praelat. in 6.