Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
63 quae praescripta sunt ab Alexandro III *) et a Concilio Tridentino. 2) Alia vero erat Episcoporum opinatio. Profecto si divisio fiat paroeciae veri nominis, sive antiquitus conditae, sive re- centiore memoria iure constitutae, dubitandum non est quin nefas sit Episcopo canonum praescripta contemnere. At Britannicae missiones generatim in paroecias ad juris tramites erectae non sunt: idcirco sacrum Consilium christiano nomini propagando anno mdccclxvi officium applicandi missam pro populo ad Episcopum pertinere ceusuit, propterea quod dioecesium Britannicarum non ea sit constitutio, ut in veras paroecias dispositae sint. Itaque ad divisionem missionis simplicis ea iuris solemnia transferenda non sunt, quae super dismembra- tione paroeciarum fuerunt constituta : eo vel magis quod propter missionum indolem et peculiares circumstantias, numero plures ac leviores causae possint occurrere, quae istarum divisionem suadeant, quam quae iure definitae sint ut fiat paroeciarum divisio. Neve quis urgeat similitudinem quam utraeque inter se habent; cum enim obligatio servandi solemnia iuris libertatem agendi coerceat, ad similes causas non est pertrahenda. Silentibus itaque hac super re generalibus Ecclesiae legibus, necesse est ut Concilii Provincialis Westmonasteriensis valeat auctoritas, cuius hoc decretum est: „Non obstante rectoris missionarii deputatione, licebit Episcopo de consilio Capituli, intra limites missionis cui praeponitur, novas Ecclesias condere ac portionem districtus iis attribuere, si necessitas aut utilitas populi fidelis id requirat.“ Quae cum sint ita, ad propositam consultationem respondemus: licere Episcopis missiones dividere, servata forma sancti Concilii Tridentini 3J, quoad missiones quae suntivere proprieque dictae paroeciae; quoad reliquas vero, ad formam Synodi i Provincialis Westmonasteriensis. 4) Quo melius autem missioni, quae dividenda sit, eiusque administris prospiciatur, volumus ac praecipimus, ut sententia quoque rectoris exquiratur, quod iam accepimus laudabiliter esse in more positum : quod si a religiosis sodalibus missio administretur, Praefectus Ordinis audiatur ; salvo iure appellandi, si res postulet, a decreto episcopali ad Sanctam Sedem in devolutivo tantum. Peracta missionis, cui regulares praesint, dismembratione, alia nonnunquam quaestio suboritur: utrum nempe Episcopus in praeficiendo Rectore missioni, quae nova erigitur, ipsos religiosos sodales ceteris debeat praeferre. — Quamvis illi hanc sibi praerogativam adserant, obscurum tamen non est, haud leves exinde secuturas difficultates et offensiones. Ceterum in ea de qua sermo est nova erectione necesse est alterutrum contingere ; nimirum ut paroecia veri nominis, aut mera missio constituatur. Si primum fieret, perquam alienum esset ab Ecclesiae disciplina e religiosa familia arcessitum parochum praeferri; sic enim iure quod modo viget arcentur regulares a parochi munere, ut illud suscepturi venia Apostolica indigeant. Ad rem Benedictus XIV in Constit. Cum nuper, vi Idus Novembris mdccli, „Quemadmodum, inquit, negari nequit, ex veteri canonum lege, monachos et regulares ecclesiarum parochialium regiminis capaces fuisse, ita certum nunc est ex recentiori canonica disciplina interdictum esse regularibus parochiarum curam adsumere sine dispensatione Apostolica.1' Hinc sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis 5) ad dubium „an annuendum sit precibus Patrum Augustinianorum de nova paroecia l) Cap- ad audientiam de Eccles. aedific- — 2) Sess. 21 cap. 4 de reform. — 3) Cap- 4 sess- 21 de reform. — 4) De regimine congregationum seu missionum, n. 5- — B) In lanuen- dismembrationis XXV lano. MDCCCLXXIX.