Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
XI. Praecipuam hanc quam definivimus controversiam altera excipiebat affinis, de obligatione qua teneantur Rectores missionum creditam habentes animarum curam, eorumque vicarii, aliique religiosi sodales, facultatibus praediti quae missionariis conceduntur, ut intersint iis Cleri conventibus, quos collationes seu conferentias vocaut neque non Synodis dioecesanis. Cuius quaestionis vis et ratio ut intelligatur, praestat memorare quod in Concilio Westmonasteriensi Provinciali iv praecipitur his verbis: „Si duo vel plures sint sacerdotes in eadem missione, unum tantum primum designandum, qu: gerat curam animarum et administrationem Ecclesiae... ceteros omnes curam quan habent animarum cum dependentia a primo exercere.“ !) Comperta itaque natura facti de quo agitur, et semota tantisper ea quaestionis parte quae Synodos respicit, ambig nequit, quin Rectores missionum adesse debeant iis Cleri coetibus, qui collationes di cuntur. Namque eorum causa eadem ferme est ac parochorum ; parochos autem etian: regulares ea obligatione adstringi et docuit Benedictus XIV Constit. Firmandis § 6 vili Idus Novembr. mdccxliv, et sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandi: pluries declaravit s). Recte igitur in praedicta Synodo Westmonasteriensi fuit constitu tum : „Ad suam collationem tenentur convenire, respondere parati omnes sacerdote saeculares et regulares, salvis eorum iuribus, qui curam habent animarum.“ Aliter di cendum videretur de vicariis, aliisque religiosis viris apostolica munia obeuntibus. Hi enim integrum quidem est de iure constituto a memoratis collationibus abstinere, piou alias fuit a sacra Congregatione Concilii declaratum. 3) At Nos minime praeterit Con cilium Romanum habitum anno mdccxxv auctoritate Benedicti XIII iussisse confessario omnes etiam ex ordinibus regularibus intra fines provinciae commorantes coetus illo celebrare „dummodo morales n eorum conventibus lectiones non habeantur.“ Quun autem quod sine effectu geritur id geri nullo modo videatur, sacrum Consilium chri stiano nomini propagando merito existimans domesticas regularium collationes in qui busdam missionum locis parum fructuosas ob exiguum sodalium numerum futuras cunctis et singulis illic munere perfungentibus imperavit, ut Cleri conventibus interes sent. Hisce igitur rationibus permoti declaramus, omnes missionum rectores Cleri colla tionibus adesse ex officio debere, simulque decernimus ac praecipimus ut iisdem inter sint vicarii quoque, aliique religiosi viri missionariis facultatibus concedi solitis instruet qui hospitia, parvasque missionum domos incolunt. Nr. 2792. Continuatio Constitutionis apostolicae „Romanus Pontifex.“ k \ i l i l S s s t s s a i * “ i, >) Dec. 10- n. 10. — 2) Forosempronien. 5 Septemb. 1650 Lib. 19 Decret. — 3) Forosempronien. 12 Maii 1681 Lib. 53 Deer. föl. 258. Aquipendien. VV. SS- LL. 12 Martii 1718.