Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

58 Nr. 2568. Obitus Fran­cis ci Neme- thy et con­cursus pro vacante pa­rochia in Felbaár. pluries declaravit, Constitutiones Clementis VIII. Quoniam ix kai. Iulii mdciii, Gregorii XV Cum alias xvi kal. Septemb. mdcxxii, Urbani VIII Romanus Pontifex v kal. Septemb. mdcxxiv, itemque Constitutiones Innocentii X non esse de domibus atque hospitiis missionun in- telligendas.1) Ac merito quidem; nam quum dubium iamdudum fuisset propositum Clementi VIII, utrum religiosi viri ad Indos missi in culturam animarum existimandi essent quasi vitam degentes extra coenobii septa, proindeque Episcopis subesse Triden- tina lege iuberentur, Pontifex ille per Constitutionem Religiosorum quorumcumque vi Idus Novembris mdci decreverat eos „reputandos esse tamquam religiosos viventes intra claustra — quamobrem — in concernentibus curam animarum Ordinario loci subesse: in reliquis vero non ordinario loci, sed suis superioribus subiectos remanere.“ — Neque aliud sensit iudicavitque Benedictus XIV in suis Constitutionibus Quamvis v kalend. Martii mdccxlvi ; Cum nuper vi Idus Novembris mdccli, et Cum alias v Idus Iunii MDCCLiii. Ex quibus omnibus liquet, etiam hospitia ac domos quantumvis incolarum paucitate infrequentes huius, de quo agitur, privilegii iure comprehendi, idque non in locis solum ubi Vicarii apostoliéi, sed etiam ubi Episcopi praesunt; de Episco­pis enim in Constitutionibus, quas memoravimus, agebatur. Apparet insuper rationem potissimam exemptionis missionariorum regularium in Anglia non esse exquirendam in legibus civilibus, quae coenobiis erigendis obessent; sed magis in eo salutari ac nobi­lissimo ministerio, quod a viris apostolicis exercetur. Quod non obscure Benedictus XIV significavitinquiens, „regulares Anglicanae missioni destinatos illuc proficisci in bonum sanctae nostrae religionis.“ Eamdemque causam pariter attulerat Clemens VIII, cum de soda­libus religiosis ad Indos profectis docuerat, ipsos antistitum suorum iussu illuc concessisse, ibique sub disciplina praefecti provinciae versari „ad praedicandum sanctum Dei Evange­lium et viam veritatis et salutis demonstrandam.“ Hinc post sublatas leges sodalitiis regularibus infensas, et hierarchia catholica in integrum restituta, ipsi Britannorum Epi­scopi in priori Synodo Westmonasteriensi testati sunt, rata sibi privilegia fore, „quibus viri religiosi suis in domibus vel extra legitime gaudent“ quamvis „extra monasteria ut plurimum degant.“ Quamobrem in praesenti etiam Ecclesiae catholicae apud Britannos conditione declarare non dubitamus: Regulares, qui in residentiis commorantur, exemptos esse ab Ordinarii iurisdictione, non secus ac regulares intra claustra viventes, praeter quam in casibus a iure nominatim expressis, et generatim in iis quae concernunt curam animarum et sacramentorum admimstrationem. (Continuabitur.) Strigonii, die 26-a Maii, 1881. Franciscum Némethy, Parochum Felbaárensem, 0. febr. 1803. natum, et inde a 28-a Octobris 1828 Sacerdotem, proinde jubilarem in annum tertium vitae mortisque Dominus ex hac vita ad immortalem die 15-a curr. evocavit, marasmo senili laboran­tem, et Sacramentis rite provisum. Cuius dum animam piis ad aram suffragiis devoveo, pro parochiali, quod vacans reliquit, beneficio concursum, usque 20-am Julii h. a. duratu­rum publico. Strigonii, die 26-a Maii, 1881. 3 3) S. Congr. de Prop, fide 30 Ianuarii 1627; 27 Martii 1631; 5 Octobris 1665; 23 Septembris 1805; 29 Martii 1834.

Next

/
Oldalképek
Tartalom