Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
x Constitutione hao relatio inter Episcopos et regulares Missionaries, religioso- rumque virorum Congregationes stabilitur. — Quamvis autem illa specialissime ad Ecclesiam in Anglia et Scotia adtineat; tam graves nihilominus pertractat juris communis et disciplinae ecclesiasticae quaestiones, ut plurimum nostra quoque intersit tenores eiusdem constitutionis nosse, quam proinde pro nostra doctrina Circularibus Dioecesanis litteris inserere placuit, — per partes tamen propter prolixitatem ac proinde in pluribus numeris. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII CONSTITUTIO QVA NONNVLLA CONTROVERSIARVM CAPITA INTER EPISCOPOS ET MISSIONARIOS REGVLARES ANGLIAE ET SCOTIAE DEFINIVNTVR. LEO EPISCOPUS SERVVS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Romanos Pontifices Decessores Nostros paterno semper caritatis affectu inclytam Anglorum gentem fovisse, et monumentis suis testatur historia, et felicis recordationis Pius IX. in Litteris Universalis Ecclesiae III. kalend. Octobris anno Incarnationis Dominicae MDCCCL datis, graviter ac diserte demonstravit. Quum autem per eas Litteras episcopalem hierarchiám idem Pontifex inter Anglos restitueret, cumulavit quodammodo, quantum temporum ratio sinebat, ea benefacta quibus Apostolica Sedes nationem illam fuerat prosequuta. Ex dioecesium enim restitutioue pars illa dominici gregis ad nuptias Agni caelestis iam vocata, ac mystico Eius corpori sociata, pleniorem veritatis atque ordinis firmitatem per Episcoporum gubernationem et regimen rursus adepta est. Episcopi quippe SSmi Domini Nostri Constitutio, qua nonnulla controversiarum capitain- ter Episcopos et Mission a- rios regulares Angliáé et Scotiae definiuntur. Nr. 2657.