Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
VII 1. ROMANA. Academia Liturgica in Urbe erecta cupiens occurrere abusui, qui latius serpere incepit, adhibendi in sacrosancto Missae sacrificio Calices, quorum Cuppae ex metallo sunt confectae, a S. R. C. insequentium Dubiorum solutionem humillime exquisivit, nimirum : S. Rituum Congregationis Decreta. Nr. 1912. Dubium I. An fabricari possint Calices pro sancto sacrificio Missae, quorum Cuppae sint ex metallo, aurichalco, vel cupro confectae ? Dubium II. An huiusmodi Cuppae etsi inauratae licite consecrari queant ab Episcopo ? Dubium III. An tolerari possit, quod Ecclesiae, quae praedictos Calices iam habent, eorumdem usum valeant retinere ? His tribus Dubiis aliud fuit additum ad definiendum, quid esset sentiendum de usu Tabellarum ex metallo, quae nonnullis in Dioecesibus adhibentur, quando fidelibus praebetur S. Synaxis, nimirum : Dubium IV. An in ministranda fidelibus sacra Communione liceat loco Toba- learum linearum uti Tabellis ex metallo, vel eiusmodi usus tolerari possit in iis Dioecesibus, in quibus fuit introductus? Sacra eadem Congregatio voluit ut super propositis dubiis antea sententiam suam ex officio aperirent alter ex suis Theologis Consultoribus et alter ex Aposto- licarum Caeremoniarum Magistris. Quum vero votis exaratis typisque cusis subsriptus Cardinalis Praefectus, eiusdem Causae Ponens constitutus, supradicta quatuor Dubia retulerit in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis ad Vaticanum infrascripta die habitis» Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi post accuratum omnium examen rescribendum censuerunt. Ad I. Serventur Rubricae. Ad II. Provisum in primo. Ad III. Abusum esse interdicendum: congruo tamen assignato tempore ut de aliis Calicibus provideantur. Ad IV. Non esse interdicendum: nihilominus significetur Rmo D. Episcopo Alexandriae non esse improbandum usum Tobalearum linearum. Atque ita decreverunt, ac servari mandarunt. Die 20. Martii, 1875. Decretum hoc respondendo ad propositum primum Dubium jubet servari rubricas, utique Missalis, ac hic loci speciatim illas, quae agunt de defectibus in ministerio ipso occurrentibus, ubi velut defectus notatur, „si non adsit calix cum patena conveniens, cuius cuppa debet esse aurea, vel argentea vel stannea; non aerea vel vitrea.u Prohibentur