Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

40 Iubilaeo concesso per Nostras Litteras Apostolicas datas die XV mensis Februarii an. MDCCCLXXIX, quae incipiunt „Pontifices Maximi“, iis tamen omnibus semper exceptis, quae in iisdem litteris a Nobis excepta fuere. Quo autem fructus salutares, qui Nobis propositi sunt, ex hoc sacro Iubilaeo tu­tius atque uberius percipiantur, hoc magnopere studeant universi, ut magnam Dei Matrem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereantur. — Ipsum autem sacrum Iubilaeum in tutelam fidemque tradimus ac commendamus sancto Iosepho, castissimo beatae Virginis Mariae Sponso, quem gloriosae recordationis Pius IX P. M. totius Ecclesiae Patronum de­claravit, et cuius opem suppliciter quotidie implorari ab omnibus Christi fidelibus optamus. — Praeterea cunctos hortamur, ut peregrinationes suscipere pietatis caussa velint ad san­ctorum caelitum aedes, quae peculiari religione in variis regionibus sanctae ac venerabiles haberi consueverint: quas inter in Italia praestat sacrosancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam altissimorum mysteriorum memoria commendat. Quapropter in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque mandamus omnibus et singulis Ordinariis locorum, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta aut exempla etiam impressa acceperint, illa in sua quisque ditione publicanda curent, populisque etiam verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitan­das ut supra designent. Ut autem praesentes Litterae, quae ad singula loca deferri nequeunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus ut praesentium transumptis vel exemplis etiam im­pressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo munitis personae in dignitate ecclesiastica constitutae, ubicumque locorum eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XII. Martii A. MDCCCLXXXI. Pontificatus Nostri anno Quarto. LEO PP. XIII. Qui novit, quibus semper adhuc, imo nostris diebus magis ac unquam, tempe­statum fluctibus agitetur Ecclesia Dei, cum quot et qualibus tam apertis, quam occultis cum hostibus conflictandum habeat non in iis solum regnis, in quibus civilis potestas suis illam iniquissimis legibus, velut totidem armis, totoque potentiae suae apparatu vexat, debellat, et persequitur, sed ibi etiam, ubi Gubernia in pace eam vivere sinunt. Qui porro mente revolvit asperam et calamitosam conditionem, in quam Summus Pontifex conjectus est, in quem nefariae contra Ecclesiam conjurationis acerbissimi fructus redundant, in eoque conspiciuntur, quod Christi in terris Vicarius, in exercitio divini sui muneris prorsus impediatur, et ipse quotidie experiri ac cernere cogatur, quomodo in catholicae veritatis centro sanctitati religionis illuditur, Majestas Apostolicae Sedis profligatissimorum hominum injuriae objicitur, instituta in emolumentum religionis olim erecta, et nulla adusque quali­umcunque usurpatorum vi violata opprimuntur, vel etiam supprimuntur, templa catholica clauduntur vel profanantur, haeretici ritus autem multiplicantur. Qui inquam haec mente revolvit, non mirabitur profecto, quod SSmus Dominus Noster iterum reseret Eccle­siae thesauros, ut peccatores cum Deo reconcilientur per Poenitentiam, ac reconciliati, sicut et reliqui fideles puras ad Deum manus extollant, oculos simul levantes ad montem, unde

Next

/
Oldalképek
Tartalom