Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
38 Nostri pie liberaliterque instituerant, ac successoribus suis inviolate servanda transmiserant; neque temperatum est, quin iura laederentur sacri Instituti christiano nomini propagando ; quod quidem non de religione solum, sed etiam de humanitate gentium praeclare meritum, nulla unquam vis superiorum temporum violaverat. — Templa catholici ritus clausa vel profanata non pauca, haeretici ritus multiplicata; doctrinarum pravitas scribendo agendoque impune diffusa. — Qui rerum summa potiti sunt, dant saepe operam constituendis legibus in Ecclesiam nomenque catholicum iniuriosis: idque in conspectu Nostro, quorum curae omnes ex Dei ipsius mandato vigilare in eo debent, ut christiana res incolumis et Ecclesiae iura salva sint. — Nullo autem respectu ad illam, quae est iu Romano Pontifice, docendi potestatem, ab ipsa institutione iuventutis auctoritatem Nostram intercludunt; ac si Nobis est permissum, quod nulli privatorum interdicitur, ia institutionem adolescentium scholas sumptibus Nostris aperire, in eas ipsas legum civilium vis et severitas invadit. — Quarum rerum funesto spectaculo multo vehementius commovemur, quod succurrendi facultas, quam maxime optaremus, Nobis non suppetit. In potestate enim sumus verius inimicorum quam Nostra ; atque illa ipsa, quae Nobis conceditur, usura libertatis, cum eripi aut imminui alieno possit arbitrio, certum non habet stabilitatis constantiaeque firmamentum. Interea quotidiano rerum usu manifestum est, malorum contagionem magis magisque serpere per reliquum christianae reipublicae corpus, et ad plures propagari. Etenim aversae ab Ecclesia gentes in miserias incidunt quotidie maiores; atque ubi semel ex- tincta aut debilitata fides catholica sit, finitimum est iter ad opinionum insaniam rerumque novarum cupiditatem. Eius autem, quae Dei vices in terris gerit, maxima et nobilissima potestate contempta, perspicuum est nullos hominum auctoritati frenos superesse tam validos, qui possint indomitos perduellium spiritus compescere, aut ardorem dementis libertatis in multitudine coercere. — Atque his de caussis civilis hominum societas, etsi inagnas iam calamitates suscepit, maiorum tamen periculorum suspicione terretur. Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus refutare, suumque munus, utilitatis omnium caussa, perficere, multum laboret necesse est, multumque contendat. In hoc autem certamine vehementi et vario, in quo et divina agitur gloria, et de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra esset omnis hominum virtus et industria, nisi caelestia adiumenta suppeditarentur opportuna temporibus. — Quare in trepidis afflictisque cliristi- ani nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitudinum perfugium esse consuevit, summis precibus a Deo postulare, ut opitularetur laboranti Ecclesiae suae, impertiretque depugnandi virtutem, triumphandi potestatem. — Hunc igitur Nos praeclarum morem disciplinamque maiorum imitati, cum probe intelligamus, tanto Deum magis esse exorabilem, quanto in hominibus maior est vis poenitendi, gratiaeque cum eo reconciliandae voluntas, idcirco, caelestis praesidii impetrandi atque animorum iuvandorum caussa, sacrum Iu- bilaeum extra ordinem catholico orbi per has Litteras Nostras indicimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad instar generalis Iubilaei, concedimus, si modo effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 huius mensis Martii, sacro ob memoriam