Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
Hodiernae diei lucem non conspexit, quia prima post mediam noctem hora elapsa ad aeternitatem evocatus est Him. ac Rssmus D. Lazarus Kántz, el. Episcopus Pharensis, Abbas B. M. V. de Kertz, et E. M. S. Cantor Canonicus, de cuius salute jam tunc metuimus, dum ictu apoplectico correptum ac pene prostratum doluimus, id quod 31. Julii, 1877. accidit. — Ipse quidem e gravi hac strage convaluit, sed priorem vigoren^ pristinamque valetudinem recuperare non potuit. — Paucis abhinc diebus repente morbo correptus, mox moribundorum communiri petiit Sacramentis, quibus provisus in pace quievit anno aetatis 71. Sacerdotii 47. — Qui morte sua mortis destruxit imperium Christus Deus Noster, nostra oblatione, suaque pietate placatus, concedat, ut mortalibus nexibus absolutus famulus suus in Paradisum deducatur ab Angelis et cum Lazaro, quondam paupere, vitam habeat sempiternam. Strigonii, die 13-a Martii, 1881. Nr. 1609. Mors Lázári Kántz, El. Episcopi, et E. M. S. Cant. Canonici. Divinae providentiae placuit Franciscum Szerzényi, VADiaconum et Parochum Üzbégensem die 21-a februarii, h. a. post patienter toleratos diuturnioris morbi dolores, et suscepta pie Sacramenta, ex hac mortali vita evocare anno aetatis 63, et Presbyteratus 36, cuius animam piis ad aram suffragiis commendo, pro parochia autem, quam tenuit, vacante concursum, usque 20-am futuri mensis Aprilis duraturum publico. Strigonii, die 13-a Martii, 1881. Nr. 1610. Parochia Üz- begh vacans concursui exponitur. Parochiale hoc beneficium, per translationem tunc vacans, haud pridem completum, nunc per obitum vacat Francisci Kauszler, qui die 7-a curr. e pernicioso typhi abdominalis morbo decessit anno aetatis 35, Sacerdotii 12, cuius memoriam dum piis ad aram precibus devoveo, vacantem parochiam Nagy-Abonyensem concursui, usque diem 20-am futuri mensis Aprilis duraturo, expono. Strigonii, die 13-a Martii, 1881. Nr. 1611. Pro vacante Parochia in Nagy-Abony eoncursus publicatur. Franciscus Fiicsek, Parochus Ballonyensis, die 8-a curr. e gravi cancrenae hepatis morbo saeculo defunctus est, postquam Sacramenta moribundorum pie suscepisset anno aetatis 35, Sacerdotii 10, cuius animam piis ad aram suffragiis commendo, pro vacante autem reddito beneficio parochiali, cui paucis annis praefuit, concursura usque 20-am futuri mensis Aprilis duraturum publico. Strigonii,die 13-a Martii, 1881. Nr. 1612. Pro vacante per mortem Francisci Fiicsek parochia Ballony concursus publicatur. Ezen magyar ajkú kántor-tanítói állomásra a pályázat folyó évi april hó 4-ére tűzetik ki. Javadalmazása a következő : 47 hold szántóföld, melyet legnagyobb részben maga tartozik mi vélni; 3 kapás szőlő', melyet szintén maga mivel; párbér fejében 22 p. Sz. 1613. A barti kán- tor-tanitói állomásra pályázat hir- dettetik-