Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

34 3. Salten. Inter Postulata transmissa ad Sacram Congregationem Concilii in Relatione Status Ecclesiae Salten, insequentia duo reperiebantur, nimirum: 1. An tolerari possit quod absque superpelliceo et in habitu communi Canonici et Beneficiati Choro intersint, cum vel ratione frigoris vel aliis de causis sic intersint ab ipsamet Ecclesiae erectione? 2. An tolerari possit consuetudo ab erectione Capituli originem habens celebrandi post Nonam, Missam Conventualem ? Quum autem praedicta sacra Congregatio eadem Postulata ad hanc sacram Congregationem transmisisset pro opportuna solutione, sacra haec Congregatio propositis Postulatis, iuxta decreta alias edita rescribendum censuit: Ad I. Negative et abusum esse eliminandum. Ad II. Negative et servandas esse Rubricas. — Atque ita rescripsit et servari mandavit die 2. Maii 1871. 4. Vallispraten. Rssimus*D. Eugenius 0 Connell Episcopus Vallispraten. a Sacra Rituum Con­gregatione insequentis Dubii solutionem humiliter exquisivit nimirum: An Ecclesiae Dioe- ceseos suae, quae sunt solummodo benedictae, privilegio gaudeant Ecclesiarum, quae sunt dedicatae in testo Titularis earum ? Sacra vero eadem Congregatio, referente subsripto Secretario, re mature accura- teque perpensa rescribendum censuit: Affirmative iuxta Decretum in una Ordinis Capucci- norum Provinciae Lugdunensis diei 21-ae Martii 1771. ad 1. — Atque ita rescripsit et servari mandavit die 2. Septembris 1861. 5. Florentina. Quum Sacerdos Carolus Chiari Parochus Ecclesiae a Ss. Mm. Gervasio et Pro- tasio nuncupatae intra limites Archidioeceseos Florentinae de consensu Rmi sui Archie- piscopi a S. R. Congregatione humiliter exquisierit: An in Exequiis, quae fiunt pro pluribus, excepta die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, dicto versiculo Requiescant etc. dici debeat: Animae eorum et animae omnium iidelium Defunctorum per misericor­diam Dei requiescant in pace, quum pluribus in locis alia servetur praxis ? Sacra eadem Congregatio rescribendum censuit: Affirmative iuxta praxim Urbis. — Atque ita rescripsit ac servari mandavit die 31. Aug. 1872. Strigonii, die 9-a Martii 1881. Nr. 1608. D. Alexander Gaibl in pro- synodali exa­mine perten­tatus. Curatus Ecclesiae in Eremo S. Crucis alias Péliföld iis recte mensibus, quibus prosynodale examen instituitur, Maio nempe et Septembri ob confluxum populi tantis obrutus est agendis praesertim in S. Poenitentiae Tribunali, ut tunc domo abesse nequeat. Itaque precibus D. Alexandri Gaibl, qui in praedictae Eremi Ecclesia Curati munus gerit, annuendo indulsi, ut idem prosynodale examen extra terminos eatenus praestitutos subire valeat. — Subivit autem illud hodierna die eo cum successu, ut ad gerendum independenter Parochi munus idoneus inveniretur, approbarique mereretur. Strigonii, die 12-a Martii, 1881.

Next

/
Oldalképek
Tartalom