Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

33 Quaesitum fuit, utrum in Missa, quae in nocte Nativitatis Domini decantatur, liceat SS. Sacramentum publicae venerationi exponere, seu Missam sub exposito Venerabili celebrare? — Respondetur : Negative. — Nemini enim, qui vel modice tinctus est cogni­tione juris ecclesiastici, ignotum esse potest, quod praeter eas publicas expositiones, quae in Ecclesiis vel ex lege vel ex legitima consuetudine locum habent — Eucharistiam publice exponere non liceat, nisi prius facultate ab Ordinario obtenta.1) Iam vero nec ego unquam eiusmodi facultatem concessi, nec Praedecessores mei impertiti sunt. — Novimus namque, quod S. Rituum Congregatio, ad hanc sibi pro resolutione propositam quaestionem: „An incongruum sit, quod ad augendam fidelium devotionem publice exponatur in nocte Nativi­tatis Domini SS. Sacramentum, eo quod incongruum est ipsa nocte fideles communicari ex Decreto S. R. C. ddo 20. April. 1641.?“ sub 17 Septembris 1785. responderit: „Non probari.“ Eliminetur itaque et tollatur, sicubi vigeret, abusus, Venerabile Sacramentum praedicta nocte publice exponendi. Strigonii, die 9-a Martii, 1881. Nr. 1606. Quid censen­dum de expo­sitione SS. Sacramenti in nocte Na­tivitatis D- N. J. C. Pretium operae existimavi, sequentia S. Rituum Congregationis Decreta in subnexo apponere, ut ea innotescant: 1. Cadurcen. Nr. 1607. Quaepiam A. Rituum Con­gregationis Decreta. Quum in Kalendario Cadurcensi die XXVI. Octobris recolatur sub ritu duplici maiori Festum Sacrarum Reliquiarum seu Sanctorum, quorum Corpora vel Reliquiae in Ecclesiis Dioeceseos praedictae asservantur, Rmus hodiernus Episcopus a Sacra Rituum Congrega­tione humiliter exquisivit, ut declarare dignaretur, an in hoc Festo dici debeat Credo in Missa ? Et Sacra Congregatio ad relationem subscripti Secretarii respondendum censuit: „Missa, cum Credo celebranda est in solis Ecclesiis Dioeceseos, in quibus asservantur Reliquiae insignes, in aliis vero sine Credo“ —Atque ita rescripsit et servari mandavit die 11. Martii 1871. 2. Ordinis Cisterciensis Reformati. Fr. Franciscus Regis Abbas et Procurator Generalis ordinis Cisterciensis Reformati Sacrorum Rituum Congragationi infrascriptum Dubium declarandum proposuit, nimirum : Conclusio Orationis Festi SSmi Nominis Jesu diversimode legitur in Libris ad usum Ordinis Cisterciensis. — Breviaria et Missalia praefatam orationem concludunt Per eundem Dominum: Antiphonalia vero, et quidem novissime excusa, per Qui tecum vivit. Ad hanc igitur varietatem evitandam praefatus orator exquisivit humillime ab eadem Sacra Con­gregatione, ut declarare dignaretur, num in praedicta oratione adhibenda sit conclusio: Qui tecum, uti habent nova antiphonaria, vel retinenda sit conclusio: Per eundem, uti habetur in Breviario et Missali Romano ? Sacra vero eadem Congregatio, audita sententia in scriptis alterius ex Aposto- licarum Caeremoniarum Magistris rescribendum censuit: Negative ad primam partem; Affirmative ad secundam. — Atque ita rescripsit et servari mandavit die 22. Aprilis 1871. l) VideBenedict. XIV. epist. ad Eppum Varm. ddo 16. Apr. 1746. eiusque inst. 40.

Next

/
Oldalképek
Tartalom