Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

31 URBIS ET ORBIS. Sacrorum Antistites complures, oecumenici Concilii causa anno MDCCCLXX. Romam convenientes, magnopere sibi in votis esse pandiderunt, ut ab Apostolica Sede honor et cultus, per Officii et Missae annuam celebrationem, in toto Catholico Orbe San­ctis quibusdam Caelitibus decerneretur, qui eo praecipue veluti splendidiora sidera in per­petuas fulgent aeternitates, quod Apostolorum gesta prosequuti, Ecclesiae divino aedificio inter diversas gentes ac Dationes extruendo firmandoque impensius adlaborarunt. Postula­tum Summo Pontifici, gloriosae memoriae, P;oIX. arrisit, qui idcirco in peculiari Sacrorum Rituum Congregatione de eo agi voluit, die XXVIII. mensis maii anno MDCCCLXXIV. habita. De uno tamen sancto Episcopo et Martyre Bonifacio, Germanorum inclito Apostolo, tunc decretum prodiit prorsus favorabile, pro quo, ob irrumpentes per illas Ecclesias post hominum memoriam saevissimas calamitates, urgentiora aderant momenta. De aliis inter quos praeclari slavorum gentis Apostoli Cyrillus et Methodius, rem differre placuit. His autem resumptis, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. die nuper praeterlapsa XXX. Septembris memorandas desuper edidit Encyclicas Litteras Grande munus, quibus ex mutato hodie per illas regiones reipublicae statu, peropportuna arrepta occasione latius iuvandi dilectos Slavoniae populos Sanctissimorum Magistrorum patrocinio, ut sint eos in praesentiarum potenter defensuri, sicut olim disseminata fide catholica ab interitu ad salutem revocarunt; praecepit, ut rato die quinto mensis lulii, quem f. r. Pius IX. pro quibusdam locis constituit, in Kalendarium Romanae atque universalis Ecclesiae inseratur, agaturque quotannis festum sanctorum Cyrilli et Methodii cum ritus duplicis mi­noris Officio et Missa propria, quae Sacrum Consilium legitimis ritibus cognoscendis approbavit. Porro, cum in peculiari Officio iamdiu aliquibus dioecesibus concesso, pro ex­tensione ad Ecclesiam universam quaedam immutare opus esset, satius visum fuit novum Officii et Missae schema conficere, cum nonnullis additamentis Romano Marty- rologio 'apponendis. Quod reapse, de speciali Apostolica facultate, concinnatum, et, prouti superiori exemplari prostat, per Eminentissimum et Reverendissimum Dominum Cardinalem S. R. Congregationi Praefectum, una cum R. P. D. Sanctae Fidei Promotore, et Rmo Sacrae Congregationis Assessore, diligenter revisum, ab eodem Cardinali, subsig­nata die, Sanctissimo Domino fuit exhibitum. Sanctitas vero Sua illud in omnibus adprobare dignata est, mandavitque ab utroque Clero, ad tramites praelaudatae Encyclicae Epistolae, in persolvendis divinis officiis ubique recitari. Benigne insuper concessit, ut eae Slavoniae Dioeceses, quae iam inde ab anno MDCCCLXIII ex induito Pii Papae IX. sa. me. peculiare SS. Cyrilli et Methodii Officium cum Missa persolvere consueverunt, illud retinere pergant, exceptis tribus Lectionibus secundi nocturni, quibus hae per praesens Decretum praescrip­tae substituendae erunt, et excepta additione ad Martyrologium; factaque iisdem Dioecesi­bus potestate assumendi, si libuerit, hymnos, ut supra, noviter approbatos. Servatis ceterum rubricis, et contrariis quibuscumque non obstantibus. Die 25. Octobris 1880. D. Card. BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus. L. f S. Pro R. P. D. Placido Ralli Secretario Ioannes Can. Ponzi Substitutus. Strigonii, die 5-a Martii, 1881.

Next

/
Oldalképek
Tartalom