Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

18 et muneris mei ratio urget, ut quarumpiam pastoralis mihi et vobis impositi officii obliga­tionum specialem mentionem injiciam earumque implementum impensius commendem. Nostis, primam ac praecipuam eorum, quibus cura animarum credita est, obligationem esse christianae doctrinae traditionem, verbi divini praedicationem. „Fides enim, sine qua impos­sibile est placere Deo, et ad filiorum eius consortium pervenire,1) ex auditu, auditus autem per Verbum Dei. Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante ?“ verba sunt Apostoli2) qui inter coetera Pastoris officia hoc docendi et praedicandi munus tanta sollicitudine a Timotheo discipulo suo requirebat, dicens:3) „Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos est mortuos, et per ad­ventum ipsius et regnum eius — praedica verbum, insta opportune importune“ et tandem „opus fac evangelistae, ministerium tuum imple,“ aperte significans non impleri ministerium nisi verbi Dei praedicatione. In hac Christi legatione praecipuam partem curae pastoralis positam esse, ipsi Apostoli declaraverunt, dicentes : „Non est aequum, nos relinquere ver­bum Dei, et ministrare mensis“4) et gentium Apostolus dum ad Corinthios scribit:5) „Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare,“ indicare voluit, inter duo Pastoris officia: praedicare verbum Dei, et Sacramenta administrare, maius et principalius, idemque magis arduum ac necessarium esse verbi divini praedicandi officium, in quo proinde studiosius oporteat eum versari. De cuius officii gravitate adeo convictus fuit Apostolus, ut declarare non dubitaverit :6) „Vae mihi si non evangelizavero,* vult dicere : aeternam mihi maledi­ctionem accersam, tamquam Dominici praecepti transgressor, si non evangelizavero, id est, si munus Evangelii praedicandi negligam. Hoc vae Dominus exponit, ubi servum, qui ta­lentum sibi commissum non dederat ad usuram, sed absconderat in terra, damnat hac sen­tentia : „Servum inutilem ejicite in tenebras exteriores. Illic erit fletus et stridor dentium.“7) Praedicationem verbi Divini praecipuam nostram esse obligationem his indicat verbis S. Gre­gorius M.:8) „Praeconis officium suscipit,quisquis ad Sacerdotium accedit,utante adventum Ju­dicis, qui terribiliter sequitur,ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim, quod super pa­stores primos in linguarum specie Spiritus Sanctus insedit, quia nimirum quos repleverit, lo- quentesfacit. „Ubi autem populus Pastoris sui incuria spiritualem famem coelestis doctrinae patitur, ibi est omnis pietatis, et Religionis exterminium,“observat S. Joannes Chrys.9) Docemur hoc etiam a S. Hieronymo illis verbis:10) „Ex quo intelligimus, deficiente inter Christi fideles salutari doctrina, quasi alimento laborantes, extingui pudicitiam, castitatem omni labe infici, virtutes omnes amisso nomine in peius ruere, omniaque retro prolapsa referri.“ Non mi­remur itaque, quod S. Doctor in haec verba proruperit: „Si namque canes latrant pro Dominis suis, et tu non vis latrare pro Christo?“11) Si autem praedicandi munus, ad quod omnes, quibus cura animarum commissa est, praecepto divino obligantur,12) sine grandi piaculo nullo tempore negligere licet, profecto ad illud duplicato zelo nostro incumbendum est tempore, quo „diminutae sunt veritates a filiis hominum,“1 ) quo nihil tam sanctum, nihil tam pium, et Christifidelibus tam venerandum, quod homines corrupti mente et reprobi circa fidem'4) perversis suis assertionibus, astutitiis et exemplis subruere non conentur, ‘) Cone Trid. Sess. VI. c. 8- — *) Rom. 10, 14, 17- —3) 2.Tim. 4, 1. sq. — *) Act. 6, 1. cit. — ‘) í. ep. 1, 17. -— *) ib. 9, 16- — 7) Matt i. 25, 30. — 8) r. pass. p. 2. — ») hom. 45. in genes- — ,#) in cap. 8- Armos. — **) adv. Ruf. 1. 2. — 12) Cone. Trid. sess. XX1H. c. 1. do reform, — ISJ Psalm 11, 1 — l*) 2. Tim. 3. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom