Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

■ 17 beneficii, quod tenet, non facit suos; quia vero abyssus abyssum invocat, teste experientia fit, ut qui horas canonicas non orat, paulatim eo delabatur, ut nihil oret, vivatque Dei in- memor, suaeque salutis prorsus incurius, sacras functiones peragens velut quaepiam ma­china sine zelo, sine unctione, sine attentione. Caeterum hanc nostram obligationem alias fusiori calamo pertractavi, ut adeo ignorantia nec ipsius legis, nec motivorum eius cuiquam opitulari queat. De eleemosyna juxta mentem Ecclesiae, et doctrinam S. Leonis M., omniumque SS. Patrum cum jejunio conjungenda, ut huius meritum omne ferat punctum, hac vice bre­viorem esse licet sermonem, quandoquidem in proxime praeteritis pastoralibus pro sacrae quadragesimae tempore dimissis litteris de misericordiae et charitatis operibus eo ex inci­denti fusius scribere oportuerit, quod ob malam praecedentis anni messem, ab inundantia imbrium, et eluvionibus repetitam, majorem populi partem in egestatem doluerimus red­actam, ac idcirco nostrarum partium esse existimaverimus, substantiam huius mundi, ut verbis loquar S. Joannis Apostoli,1) habentium corda et voluntates ad largiendam eleemo­synam afflictis et pauperibus excitare. Quia vero, Christo Domino dicente „pauperes sem­per habetis vobiscum“') nunquam proinde deest occasio benefaciendi, Ecclesiae in mitigando jejunii quadragesimalis praecepto indulgentiam largioribus eleemosynis ii imprimis com­pensent, qui habent, unde tribuant, imo omnes pro suis facultatibus dent inopibus velut fratribus Christi: quatenus a Salvatore nostro audire mereantur : „Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere .... Arnen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.“3) Juvat animadvertere multum differre christianam charitatem a beneficentia legali, qualem in nonnullis regnis introductam novimus. Illa opulentiorum et pauperum animos suavissimo amoris vinculo copulat, quando quidem benefacere volentes ipsi sua opera in pauperum inopiam et indigentias inquirunt, has propriis oculis usurpant, misericordiaeque opus alacrius et eo modo exequuntur, qui largitionem benigniorem, magisque humaniorem ut ita dicam, efficit. Dum e contrario legalis beneficentia facit, ut benefactor opulentus ne­dum pauperum miseriam, sed ne pauperem quidem unquam videat, et taxa velut contribu­tione depensa, nulla deinceps illorum sollicitudine teneatur.. Unde etiam fieri solet, ut taxa velut de jure debita consideretur et accipientibus nunquam sufficiens appareat juxta illud poetae : „quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.“ Komani imperatores nova sem­per donaria— panem et circenses — otiosae plebi largientes, hac legalis beneficentiae spe­cie nec sibi nec rei publicae bene consuluerunt, plebs enim, ut a novis imperatoribus nova et ampliora consequeretur, frequentes movit seditiones, et donariorum largitores e medio sufferre conabatur, et haud raro sustulit. Mira christianae charitatis opera in stabiliendo, quod prius ignorabatur, pupillorum, viduarum, et quomodocumque languentium jure, in erectis porro omnis generis beneficis institutis relucent, quae nulla unquam aetas oblite- rabit. Quae respectu concedendae dispensationis in lege abstinentiae quadragesimalis alias a me disposita sunt, hac quoque vice valere declarando, sistere iam gradum possem concludereque hunc ad vas directum sermonem. Sed vero et temporum, in quae incidimus, 0 1. ep. 3, 17. — a) Matth. 26, 11. ‘) Matth. 25, 34. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom