Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

16 autem sumus, et rerum omnium egeni, ab Omnipotente petamus, „qui dives est in omnes, qui invocant illum“ x) et ipse abundantia suae pietatis merita supplicantium excedet et vota. Quamobrem ea, quae ad fovendam tempore sacrae Quadragesimae in fideli populo pietatem et excitandum orationis studium statuto XXX. Synodi Dioecesanae a. 1860. disposita, ordina- taque sunt maiori usque diligentia observentur, ac executioni dentur. Si autem oratio omni homini ad salutem consequendam sit utilis imo necessaria, S. Augustino, vel ut aliis pla­cet, Gennadio dicente : „Nullum credimus, ad salutem nisi Deo invitante, venire; nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium pro­mereri,“2) orationis studium et exercitium cum destinatione nostra, cum cura et magisterio animarum ita conjunctum est, ut nisi hoc coelesti pabulo reficiamur et roboremur, deficia­mus atque ad omne opus bonum inertes efficiamur, necesse est. Hinc est, quod Apostoli ne per ministerium viduabus impendendum in oratione et praedicatione verbi impedirentur, septem diaconos elegerint, hoc munus obituros. „Nos vero, dixerunt, orationi et ministerio verbi instantes erimus.“3) Orationi primo, deinde praedicationi. Deus in Sacris Scripturis non semel virtus nostra, sanctificatio nostra vocatur, ut intelligamus ab Eo, ut ab Auctore om­nem virtutem impertiri, eoque adjutore servari, et omnes nostros conatus ad virtutes capes­sendas irritos esse, nisi Domini auxilio roboretur, et humana imbecillitas ope coelesti ful­ciatur. Testis est S. Joannes Chrys.: „Arbitror, inquit, cunctis esse manifestum, quod semper impossibile sit absque orationis praesidio cum virtute vitam degere, et vitae huius peragere cursum. Etenim qui fiat, ut quis virtutem exerceat, nisi continenter adeat, et sup­plex ad genua accedat Dei, qui virtutem omnem suppeditat, et largitur hominibus.“4) Quam- ofcrem sicut piscis extra aquam positus, diu vitam conservare nequit, ita plane ministri Christi et dispensatoris mysteriorum Dei mens, si se a Dei colloquio, seu ab oratione abs­traxerit, paulatim arescit. Ideo S. Ambrosius ingeminat: „Vae tibi Sacerdos, si omissa paulatim oratione, ac proinde cognitione tui, et officii atque oneris tibi impositi, incipias sine sanctis et rationalibus scrupulis vivere, cum oporteat illis in die pungi, et corrodi, et lumen semper a Deo petere.“6) Nemo igitur mirabitur, S. Joannem Chrys. ex oratione di­judicare, qualis quis sit Sacerdos. „Cum. inquit, video non amantem orandi studium, nec huius rei fervida, vehementique cura teneri, mihi continuo palam est, eum nihil egregiae dotis in animo possidere. Rursum, ubi quem conspexero insatiabiliter adhaerentem divino cultui, idque in summis damnis numerantem, si non continenter oraverit: Conjecto, talem omnis virtutis esse possessorem, ac Dei amicum.“ °) Ex Apostolorum proinde exemplo novimus, praecipuum nostrum studium in orando et meditando ponendum esse, ita tamen, ut externa charitatis, et proprii muneris officia non negligantur; „neque enim, inquit S. Gregorius M., praedicator perfectus est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis in­stantiam contemplanda postponit.“7) Dum autem de oratione sermo est, obligationem divini officii persolvendi omni­bus beneficiatis, et omnibus item in sacris maioribus ordinibus constitutis, ut nemini igno­tum est, impositam jam vel ob momentum, quod illi inest, praeterire silentio non licuit. Qui enim Officium divinum negligit, legem sub gravi obligantem transgreditur, et fructus *) Rom. 10. — *) libr. de Eccl. dogmát, inter opera S. August. — *) Act. 6, 4. — *) lib. 2. de orand. Deo — 5) lib. 10. ep. 18. — •) loc. cit. — *) lib, 5. mor. c. 25.

Next

/
Oldalképek
Tartalom