Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

10 praescribuntur, ad amussim ubique etiam observarentur.1) „Cavendum est, praecipitur ibi, ne sonus organi sit lascivus aut impurus, et ne cum eo proferantur cantus, qui ad Officium, quod agitur, non spectant, nedum profani, aut lubrici, nec alia instrumenta musicalia, praeter ipsum organum addantur. Idem quoque Cantores et Musici obser­vent, ne vocum harmonia, quae ad pietatem augendam est, aliquid levitatis aut lasciviae prae se ferat, ac potius audientium animos a rei divinae contemplatione avocet, sed sit devota, distincta, et intelligibilis.* Cum autem organa sint pro usu sacro in domo Dei, benedici possunt, atque ut nova benedicantur, convenit, secundum subnexum formulár, quod siquidem in appendice benedictionum Ritualis Romani recentioris editionis contineatur, pro approbato censeri potest. Benedictio Instrumentorum Organi in Ecclesia. ý. Adjutorium nostrum in nomine Domini. ip. Qui fecit coelum et terram. Psalmus 150. Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum in virtutibus eius: * laudate eum secundum multitudinem magni­tudinis eius. Laudate eum in sono tubae : * laudate eum in psalterio, et cithara. Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in chordis, et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis: * omnis spiritus laudet Dominum. Gloria Patri, et Filio. ý. Laudate Dominum in tympano et choro, i)b. Laudate eum in chordis et organo. f. Dominus vobiscum, r. Et cum spiritu tuo. OREMUS. Deus qui per Moysen famulum tuum tubas ad canendum super sacrificiis nomi- nituo offerendis facere praecepisti, quique per filios Israel in tubis et cymbalis laudem tui nominis decantari voluisti: bene + dic quaesumus hoc instrumentum organi cultui tuo de­dicatum, et praesta ut fideles tui in canticis spiritualibus jubilantes in terris ad gaudia aeterna pervenire mereantur in caelis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saecu­lorum. jb. Amen. Strigonii, die 25-a Januarii 1881. ') 1. 1 c. 28. n. 11. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom