Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 exercent, nec brevi intervallo, sed aliquot jam saecula et aetates. Ipsi enim fortitudine et constantia summa quoslibet perferre casus, quam avitam religionem deserere, aut ab anti­qua fide erga hanc Apostolicam Sedem vel minimum discedere maluerunt. Praeterea exi­mia est et usque ad hanc aetatem continuata laus, numquam apud eos reliquarum virtutum nobilissima exempla defuisse. Quae Nos caussae impellunt, ut paterna illos benevolentia complectamur, maximeque optemus, ut quibus affliguntur, incommodis modus aliquis cele­riter imponatur. Eodem tamen tempore omnino iudicamus cavere eos magnopere debere, ne ge­nuinae et domesticae probitatis suae opinio minuatur, nihilque temere admittere, quo debi­tum legitime imperantibus obedientiam abiecisse videantur. Atque huius rei caussa si quando Hibernia in rerum suarum tutelam ac defensionem gravius exarsit, Pontifices Ro­mani incitatos animos continuo flectere ad lenitatem monendo exbortandoque contenderunt, ne scilicet justitia violaretur moderatione posthabita, neu caussa quantumvis aequa inter­jectis cupiditatibus in seditionis flammam erumperet. Quae sane consilia eo spectabant ut catholici Hibernii in rebus omnibus magistram ac ducem Ecclesiam sequerentur, et ad eius praecepta sese affatim accomodantes, pravarum doctrinarum invitamenta respuerent. Itaque Gregorius XVI Pontifex Maximus, die 12 mensis Martii anno 1839, et die 15 Octobris anno 1844, per Sacrum Consilium christiano nomini propagando Archiepiscopum Armaca- num admonuit, nihil agere nisi moderate et juste. Nos autem exemplo Decessoris Nostri, superiore anno kal. Junii, ut probe nosti, cunctis Episcopis Hiberniae recta monita pro rerum opportunitate danda curavimus, nimirum Hibernos dicto audientes Episcopis esse oportere, nullaque in re a religione officii declinare. Ac paullo serius, mense Novembri, ali­quot ex Hibernia Episcopis qui Romam ad Sepulcra Apostolorum adierant testati quidem sumus Nos Hibernorum caussa omnia cupere; verum tamen illud etiam adjunximus, pertur­bare ordinem non licere. Talis in sentiendo agendoque modus institutis praecepti sque Ecclesiae Catholicae maxime congruit; neque dubitamus, quin ipsis Hiberniae rationibus sit profuturus. Etenim aequitati confidimus virorum, qui summam imperii tenent: in quibus certe magnus esse solet rerum usus cum civili prudentia conjunctus. Multo tutius ac facilius fieri poterit ut ea quae vult, Hibernia consequatur ; si modo via quam leges sinunt utatur, caussasque offen­sionis evitet. Quapropter et Tu Ven. Frater, et tui isthic in episcopatu Collegae date ope­ram ut gens Hibernorum in his tam trepidis rebus, aequitatis iustitiaeque fines ne transiliat. Plura profecto testimonia observantiae et amoris ex Hiberniae Episcopis, a Clero, a populo accepimus : quod si nunc iidem hisce consiliis auctoritatique Nostrae, uti pro certo habemus, docili ingenio paruerint, tunc demum sciant, se et officio suo et Nobis cumulate satisfecisse. Nos denique ex animo Deum exoramus, ut Hiberniam volens propitius respiciat; atque interim caelestium munerum auspicem Tibi, Ven. Frater, caeterisque Hiberniae Epi­scopis, nec non universo Clero et Populo Apostolicam Benedictionem peramanter in Do­mino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 3. Januarii An. 1881. Pontificatus Nostri anno tertio. LEO PP. XIII. Strigonii, die 24-a Januarii, 1881.

Next

/
Oldalképek
Tartalom