Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
122 vel Missae adhibenda sit: 1. In feria quinta Maioris Hebdomadae; 2. In Vigiliis et feriis Quatuor Temporum, vel Feria secunda Rogationum, (vel in Feriis Quadragesimae ubi Octavae concessae sunt) quae infra octavam non privilegiatam occurrunt, si iuxta Rubricas Breviarii et Missalis Romani officium de Octava, et Missa de Vigilia vel Feria celebratur? Sacra porro eadem Congregatio ad relationem infrascripti Secretarii, audita sententia in scriptis alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, rescribendum censuit: Ad utrumque servetur Ritualis Romani rubrica, et ubi vigeat consuetudo administrandi Ssmam Eucharistiam cum stolis albi coloris fidelibus Paschale praeceptum adimplentibus toleranda. — Atque ita rescripsit die 11. Augusti 1877. 4, Aquen. de consecratione Ecclesiae. Vicarius Generalis Rrni Archiepiscopi Aquen. sacrae Rituum Congregationi sequentia Dubia pro opportuna resolutione proposuit, nimirum : Dubium I. In consecratione Ecclesiae Episcopus qui in altare Missam celebrat, induit iuxta Pontificale omnia pontificalia paramenta (seu ut intelligitur, non exceptis sandalis, chirothecis etc.) quaeritur utrum haec omnia induere debeat etiamsi Missam sine cantu celebret, sicut agendi mos est in Ordinibus conferendis sine cantu? Dubium II. Et in casu affirmativo, utrum eadem tenenda sit agendi ratio in consecratione altaris quae fit sine consecratione Ecclesiae? Sacra itaque Rituum Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, propositis Dubiis rescribendum censuit: Ad I. Negative. Ad H. Provisum in primo. Atque ita rescripsit ac servari mandavit die 15. Decembris 1877. Strigonii, die 31-a Octobris, 1881. Nr. 5268. De exhibendo statu activo peculii Ecclesiarum et paroehialium aedium patronatui fundorum fundatio- nalium obnoxiarum. Ope subnexi ministerialis rescripti disponitur, ut projectis sumptuum, qui pro exstructione vel restauratione aedium sacrarum et parochialium, patronatui fundi religio- narii vel fundi studiorum vel item reg. Universitatis Budapestiensis obnoxiarum, requiruntur, rationes de statu peculii sacri concernentis Ecclesiae ultimo anno redditae et approbatae respective illarum extractus per parochum aut Curatum sub onere responsionis semper adjiciantur. Quae dispositio pro stricta observantia eorum parochorum aut juratorum, quos concernit, publicatur. „Vallás és közokt. m. kir. Ministertől. 22,853. szám. Főmagasságú Bibornok Herczeg-Primás és Érsek Ur! Miután az 1873. évi junius 6-án 31937./1872. sz. a. kibocsátott szabályrendelet 3-ik pontjában a fenálló szokások s a korábbi rendeletekkel egye- zőleg határoztatott, hogy „úgy az új építkezések mint a kiigazításoknál, melyek a közalapítványokat mint kegyurakat terhelik, szabályul szolgál, hogy a kegyúr csak annyiban tartozik ezek költségeit első sorban viselni, a mennyiben az illető egyháznak külön e czélra szentelt vagyona nincs,“ — és minthogy ennek ellenére több lelkész az egyházi