Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
121 1. NEO-EBORACEN de versioné in lingua vulgari Ordinis Missae. XX. Director quarumdam Ephemeridum Catholicarum, quae typis cuduntur Neo- Eboraci, a sacra Rituum Congregatione declarari petiit num prohibitum sit in libris nuncupatis Devotionis textui latino Ordinis Missae, ac praesertim Canonis, addere versionem in lingua vulgari? sacra vero Rituum Congregatio, referente infrascripto Secretario, audito voto R. P. D. Laurentii Salvati S. Fidei Promotoris, declarare censuit: Libros eorumque versiones in lingua vernacula, de quibus agitur, a canonicis praescriptionibus et Aposto- licis Decretis, Episcoporum auctoritati omnino reservari; ideoque licitum non esse Fidelibus horum uti editionibus, nisi istae expressam praeseferant Episcoporum adprobationem. — Atque ita declaravit die 4. Augusti 1877. 2. Ordinis Praemonstraten. de recitatione officii Defunctorum, et Litaniarum in die S. Marci et triduo rogationum. Josephus Willestren Abbas nec non totus Conventus Monasterii Montis Dei Ordinis Praemonstratensis in Dioecesi Baiocensi in Gallia humiliter exponunt se vi statutorum Ordinis sui adstringi sub mortali in choro, ad recitationem Officii Defunctorum die 2. Novembris, item ad recitationem Litaniarum in die S.Marci ac triduo Rogationum. — Eadem vero statuta tacent de privata recitatione ex parte eorum qui sunt extra Monasterium. — Quaeritur igitur ad tollendas anxietates, an ipsi aliunde teneantur sub aliquo peccato ad privatam huiusmodi recitationem ? Sacra porro Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, rescribere rata est: Affirmative, id est teneri prout tenentur quotquot Horas Canonicas recitandi onus habent. — Atque ita declaravit die 4. Augusti 1877. 3. Venetiarum. de colore stolae in administratione Ssmae Eucharistiae extra Missam. Sacerdos Joseph Frattini Congregationis Oratorii Venetiarum, modernus in Ecclesia eiusdem Congregationis Caeremoniarum Praefectus, humillime pro opportuna declaratione Sacrae Rituum Congregationi insequentia proposuit Dubia nimirum : In administratione Ssmae Eucharistiae extra Missam a Rubrica Ritualis Romani praescribitur stola coloris Officio illius diei convenientis, quaeritur an stola coloris Officii Nr. 5267. Quaepiam decreta S. Congregationis Rituum communicantur.