Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

104 Atque hoc Decretum publici iuris fieri, et in Acta Sacrorum Rituum Congregati­onis referri, Litterasque Apostolicas in forma Brevis expediri iussit de beatificatione suo tempore celebranda, sexto Kalendas Aprilis anno MDCCCLXXXI. D. Card. Bartolinius S. R. C. Praefectus. Loco Sigilli Placidus Ralli S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 23-a Augusti 1881. Beatissime Pater! Apud Magnum et S. Leonem legimus, quod Apostolorum Princeps praedicandiEvangelii causa Romam veniens, silvam frementium bestiarum, et turbulentissimae profunditatis oceanum ingressus fuerit. Hanc fere esse Sanctitatis Vestrae conditionem ne­fando scelere patuit, quod in translatione sacrarum Pii IX. exuviarum patratum est non inter barbaros, quibus cum Evangelii luce nec illa civilitatis et culturae illuxit, sed in Italia in ipsa adeo Urbe Roma, ubi e divina dispositione apostolicae cathedrae viget prin­cipatus, ad quod scelus exterruit catholicus orbis, imo omnis ille, qui sensum humanitatis, nondum exuit. — Facto hoc scelerato invictissime comprobatum est, Summum Potificem sub hostili dominatione constitui, nulla personae securitate gaudere, ipsum vere captivum esse, cui in publicum prodire non liceat, nisi quod expertus est defunctus, experiri velit vivus, insultus nempe, convicia et opprobria blasphemo ore effutita, quae cogitare animus describere autem refugit calamus. — Comprobatum porro facto illo est, catholicos Ro­manos libero religionis suae exercitio plane carere. Christianis in crucem per Neronem acti S. Petri venerandas exuvias in pace sepelire integrum fuit, dum cineres mortales immortalis Pii IX. in sacrum, quem ultimae voluntatis tabulis designabat, locum recondi non potuerunt, quin catholici Romani, qui pietate, amore, vel acceptorum beneficiorum memoria incitati funus psalmos inter et preces comitabantur, immania in defunctum ama­tum Patrem ac Principem prolata convicia audire, et verbera, saxorum porro impetus, cruentationesque perferre cogerentur. — Qui gravissimi excessus utinam eo deserviant, ut aperiantur tandem eorum etiam oculi, qui putant solis legibus sartam tectamve ser­vari posse sacram Summi Pontificis personam, defendi dignitatem ac Majestatem Vicarii in terris Christi, tutam porro reddi libertatem, qua is in gubernanda Ecclesia frui debet. Nos Beatissime Pater in s. memoriae Pii IX. cineribus, contra quos tanta exar­sit sceleratorum ira, tanta prorupit audacia, pignus venerari non cessamus immortalis glo­riae, quam tantum Pontificem adeptum esse non dubitamus. — Sanctitati Vestrae autem toto corde adhaeremus Eandem omnibus fidei, fidelitatis, obedientiae et filialis pietatis obsequiis porro prosecuturi, ^ Haec mea sunt sensa, non mea tantum, sed comprovincialium etiam Episco­porum, totius item cleri et fidelis populi. — Quae dum pando ac exprimo in humillimo pedum osculo persisto. Strigonii in Hungária die 18-a Julii 1881. Sanctitatis Vestrae etc. Responsum Emmi Card. Status Secretarii: Emmo e Rmmo Signore Mio Ossmo! Tantopiú accetta riusci al S. Padre la manifestazi- one di quei sensi di orrore, onde l’Eminenza Vostra, unitamente a tutti gli Ordinari di co­Nr 3982. Tenor decla­rationis, in forma littera­rum editae,ßu- per atroci fa­cinore patra­to Romae ic translatione exuviarum s m. Pii IX. Papae, et re­sponsi ad ean­dem depromti.

Next

/
Oldalképek
Tartalom