Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
XV In subnexo communico cum V. Clero allocutionem Beatissimi Patris, cuius tria sunt argumenta : primum est nefandum scelus, Romae in funere s. m. Pii Papae, IX. patratum, ad quod totus exhorruit orbis, quodve illi dumtaxat non abominantur, quii sensum humanitatis penitus exuerunt, super quo atroci facinore sensa mea et doloris et summae indignationis, non mea tantum, sed etiam DD. Comprovincialium Antistitum, Cleri item et fidelis populi datis ad SSmum Dominum Nostrum humillimis litteris jam die 18-a mensis Julii exprimere, mearum partium esse existimavi, et ad quas depromptum responsum his ipsis diebus accepi. — Alterum allocutionis argumentum est: institutio Hierarchiáé Ecclesiasticae in Bosnia et Hercegovina, qua hae provinciae ab eo inde tempore, quo sub jugum Turearum missae sunt, caruerunt. — Tertium denique argumentum est: praeconisatio seu confirmatio neo-electi Patriarchae Ciliciae Armenorum catholicorum. Bajcs, die 8-a Augusti 1881. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA DIE IV AVGVSTI MDCCCLXXXI AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBVS VATICANIS VENERABILES FRATRES Convocare ad Nos maturavimus amplissimum Collegium Vestrum, ut de creandis Episcopis acturi oblata opportunitate uteremur ad significandum Vobis animum Nostrum doloremque impertiendum haud multis ante diebus susceptum ob res atrociter nefarieque in Urbe actas, cum Pii IX f. r. Decessoris Nostri cineres efferrentur. De quo quidem facto inopinato et indigno dilectum Filium Nostrum Cardinalam a negotiis publicis ad Europae Nr. 3822. Allocutio Summi Pou’ tificis habita ad S. R. E Cardinales die 4. aug.