Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
91 ptum S. I. C. a Secretis relatis, Sanctitas Sua Declarationem probavit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 28 Iunii 1880. Loco f Sigilli. Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed. S. I. C. A Secretis. Ad pleniorem intelligentiam huius decreti observatur: frequenter fieri, ut S. Indicis Congregatio super quopiam, suae censurae subjecto libro hac formula : „Dimittatur“ decernat, super cuius sensu dubia suborta sunt, aliis existimantibus, librum non solum nec condemnari, nec prohiberi, sed plane velut incensurabilem habendum esse, aliis e contrario opinantibus, formulam: „Dimittatur“ incensurabilitatem libri non involvere. Super significatione istius formulae authenticam in praemisso decreto habemus declarationem, ex qua oppido liquet, per illam nihil ultra denotari ac decerni, quam quod liber non prohibeatur. Strigonii, ii. Augusti, 1880. Joannes Cardinalis Simor m. p, Archi-Episcopus. Typis instituti „Hunyadi Mátyás“