Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

89 elinis faces extingui sentiret. Quo facto, perinde vixit, ac esset ab omni corporis contagione seiunctus cum ipsis angelicis spiritibus non minus innocentia, quam in genio comparandus. His de caussis dignum prorsus Angelicum Doctorem iudicamus, qui praestes tutelaris studiorum cooptetur. Quod cum libenter facimus, tum illa Nos consideratic movet, futurum ut patrocinium hominis maximi et sanctissimi multum valeat ad philo sophicas theologicasque disciplinas, summa cum utilitate reipublicae, instaurandas. Narr ubi se scholae catholicae in disciplinam et clientelam Doctoris Angelici tradiderint facile florebit sapientia veri nominis, firmis hausta principiis, ratione atque ordint explicata. Ex probitate doctrinarum probitas gignetur vitae cum privatae tum publicae probe vivendi consuetudinem salus populorum, ordo, pacata rerum tranquillitas con sequentur. — Qui in scientia rerum sacrarum elaborant, tam acriter hoc tempore lacessita, ex voluminibus sancti Thomae habituri sunt, quo fundamenta fidei christianae ample demonstrent, quo veritates supernaturales persuadeant, quo nefarios hostiun impetus a religione sanctissima propulsent. Eaque ex re humanae disciplinae omne: non impediri aut tardari cursus suos, sed incitari augerique sentient; ratio vere in gratiam cum fide, sublatis dissidiorum caussis, redibit, eamque in indagationi veri sequetur ducem. Demum quotquot sunt homines discendi cupidi, tanti magistr exemplis praeceptisque conformati, comparare sese integritate morum assuescent nec eam rerum scientiam consectabuntur, quae a caritate seiuncta inflat animo: et de via deflectit, sed eam quae sicut a Patre luminum et scientiarum Domino exordii capit, sic ad eum recta perducit. Placuit autem hac super re sacri etiam Consilii legitimis ritibus cognoscendi: perrogare sententiam ; quam cum perspexerimus, dissentiente nemine, votis Nostri: plane congruere, Nos ad gloriam omnipotentis Dei et honorem Doctoris Angelici ad incrementa scientiarum et communem societatis humanae utilitatem, sanctum Tho- mam Doctorem Angelicum suprema auctoritate Nostra Patronum declaramus Univer sitatum studiorum, Academiarum, Lyceorum, scholarum catholicarum, atque uti taleir ab omnibus haberi, coli atque observari volumus, ita tamen ut sanctis caelitibus, quo: iam Academiae aut Lycea sibi forte patronos singulares delegerint, suus honos suus que gradus etiam in posterum permanere intelligatur. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die IV. August MDCCCLXXX. Pontificatus Nostri anno Tertio. Theodulphus Card. Mertel. Strigonii, die io-a Augusti 1880. Sub. 18-a Decembris a pr. N. 5621. publicatum fuit rescriptum ministeriale ope cuius enumerantur chartae, quae solae pro pignore vel vadimoniis, sufficienteir securitatem super implemento initorum conctractuum, vel susceptarum aliarum obli­gationum praebentibus acceptari possunt. Novum rescriptum ab excelso reg. Cultu: et publicae Institutionis Ministerio in eodem objecto editum, ope cuius punctum b/ praedicti rescripti ministerialis modificatur, pro congruo notitiae statu et observance m subnexo cum DD. Curatis communico. — Tenor autem huius rescripti est sequens „A vallás és közoktatásügyi m. k. ministertől. 647. ein. sz. Főmagassági ) 1 t i i i 1 5 a i > 1 » 1 i , Nr. 3628. 1 Novum Re­scriptum mi- . nisteriale de chartis, quae > pignoris vel , vadimonio- ' rum instar L acceptari pos­sunt. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom