Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

81 X1Y. Bosnam seu Bosniam, ut novimus, Bela 11. Hungáriáé Rex a. 1131. in suam redegit potestatem, moxque illam auxit regione, quae a fluvio, in Adriaticis montibus scaturiente Rama dicto, nomen accepit, quae ad ea usque tempora pars fuit Dalma­tiae inalpinae. Reges Hungáriáé occupatam provinciam per constitutos abs se Banos gubernabant, quorum unus Stephanus nimirum saeculo XIV. Bosniae fines ultro pro­tulit, adjiciendo eidem S. Sabbae ducatum, alio nomine Herczegovina dictum. Ludo- vicus Magnus a. 1376. Stephano Tuartko Bosniae Bano, cui affinitate junctus erat, regis titulum concessit, quem deinceps caeteri quoque Bani gesserunt. Regum Bos­niae ultimum Stephanum Thomascum sive Thomam Mehemetes II. Turearum Sultanus a. 1463. devictum contra datam fidem jugulandum jussit, imo prout alii volunt pro­priis ipse manibus jugulavit. Bosnia sub jugum suum missa, cuius quidem aliquas partes Mathias Corvinius e manibus Turearum eripuit, quae autem a. 1527. Tureis rursum in praedam cesserunt, qui ad nostra usque tempora toti dominabantur Bosniae Incolis Bosniae fidei christianae lumen mature illuxit; iis enim saeculis, qui­bus Dalmatae ac Pannoni Bosnenses etiam fidem Christi amplexi sunt, qui cum me­diate saltem ad Imperium Orientis pertinuerint, mirum haud est, quod Photii schisma ad ipsos quoque penetraverit, in quo tollendo Reges Hungáriáé n ultum laboraverunt. Maius adhuc periculum Ecclesiae in Bosnia impendebat ab immigrantibus illuc Pata- renis, qui nefarios veterum Manichaeorum errores novis, iisque perniciosissimis errori­bus cumulaverunt, quive sicut Ecclesiae Catholicae, ita Regibus quoque Hungáriáé, ac horum in Bosnia dominatui erant infensissimi. Nihil curae, industriaeque praeter­missum fuit a Romanis Pontificibus, a Legatis Apostolicae Sedis, ab Episcopis, quos inter Archi-Episcopi Colocenses hac in re eminebant, atque a Regibus Hungáriáé, ut sectam foedissimam exterminarent, quae totam Bosniam invasit, et annos iere tercen- tos huiusmodi impuritatum et flagitiorum colluvie obrutam, oppletamque tenuit. In id egregiam plane, constantemque operarii navarunt Patres tum Dominicanae, cum Fran- ciscanae familiae, quorum non pauci ab haereticis interfecti, gloriosam pro Christe mortem oppetierunt. Quod speciatim ad Patres adtinet Franciscanos, hi vix non ab incunabulis sui ordinis in Bosnia existunt, suntque eorum ibidem de re Catholica immortalia merita. Postquam enim Tureae regnum illud subegissent, ut doctissimus observat Farlatus 1) Christiana incolarum institutio, et rerum sacrarum procuratio ad Patres praedictos devoluta est, qui etiamnum apud eas gentes Parochorum officio funguntur ; caeteris enim rei christianae Curatoribus abeuntibus, illi soli nullis incom­modis, aut periculis deterriti, in ea, quam susceperant, cura et custodia dominici iNr. 3391. , Pro aedifican- 'dis sacris Ca­tholicis in Se- rajevo, capi­tali Bosniae Civitate, sym­bolae colli­gendae et con­ferendae. L [ ► ► [ > *) Illyrie, sacri A. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom