Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

54 IV. Lau dens e. R. D. Angelus Castoldi Caeremoniarum Magister Cathedralis Ecclesiae Lau­dem a sacra Rituum Congregatione haec quae sequuntur postulavit, nimirum : Iuxta Decretum Generale eiusdem s. Congreg. diei 31 Martii 1821 non licet titulo specialis devotionis, Litaniis Sanctorum addere aliquem versiculum: attamen si non versiculum aliquem, licetne addere nomen alicuius Sancti, ac etiam nonnullorum Sanctorum prae­cipue si illi Patroni Dioeceseos habeantur ? Si responsum huius Sacrae Congregationis negativum esset, ab Oratore suprascripto humillime rogaretur, ut Fideles Laudensis Ecclesiae in publicis Functionibus, in quibus Litaniae recitantur, illis congruenti loco nomina Sanctorum Episcoporum Confessorum Bassiam principalis Patroni ac Alberti Patroni minus principalis Laudensis Ecclesiae, nec non Iuliani et Fotiani pariter Epi­scoporum Laudensium, atque Sanctorum Martyrum pariter Laudensium Naboris, Felicis et Danielis, item S. Confessoris Gualterii et Savinae Matron. Laudensis Viduae addi permittatur. Si vero adhuc responsum esset negativum, enixe petitur ut saltem in Ec­clesia Cathedrali nomina dictorum Sanctorum quorum corpora in eadem Cathedrali venerantur et ex antiqua consuetudine invocari solent in Litaniis, eadem pia con­suetudo ex gratia servari possit. Sacra vero eadem Congregatio supradictis postulatis rescribere rata est : Negative in omnibus, iuxta alias Decreta. Atque ita rescripsit et servari mandavit in Dioecesi Laudensi die 27 Septembris 1873. E praemissorum Decretorum primo patet indulgentias Stationum Viae Crucis chartis seu foliis, in quibus icones depictae sunt, non applicari ; decretum secundum concernit Episcopos; e tertio liquet, novas coronas sive rosaria non esse introducenda; quartum denique disponit, in litaniis OO. SS. nullius ibi non occurrentis Sancti nomen adhibendum sive addendum esse. Budapestini, die 5-a Maii, 1880. Per translationem vacant parochialia beneficia Albaárense et Bakaense, quibus potiri cupientes supplices suos usque diem 10-am futuri mensis Junii Officio meo exhibere velint. Budapestini, die 5-a Maii, 1880. Mutare cognomen non licet nisi cum indultu reg. Ministerii internorum nego­tiorum ; ope itaque subnexi Ministerialis Rescripti eo inviantur DD. Curati, ut ab arbitrarie assumptis vel mutatis cognominibus matriculae inscribendis omnino abstineant. „Vallás és közoktatási m. kir. Ministertöl. 9329. számhoz. Fömagasságu Bi- bornok, Herczeg-Primás és Érsek Ur ! A magy. kir. belügyminister urnák f. é. már- czius 24-röl 13,888. sz. a. kelt átirata szerint előfordult oly eset, hogy névváltoztatási folyamodványához az illető kérvényező által csatolt keresztelési bizonyítvány tanúsága szerint a bizonylatot kiállító lelkész a keresztelés alkalmával az illető anyakönyvbe uj vezetéknevet is igtatott be, daczára annak, hogy a vezetéknév megváltoztatása a fennálló szabályok értelmében csakis belügyministeri engedély alapján történhetik Nr. 2167. Pro complen­dis vacantibus parochiis Al- baár et Baka concursus pu­blicatur. Nr. 2168. Arbitrarie mutata cogno - mina matricu­lis non sunt inscribenda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom