Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

43 congruentia naturae, Deique consiliis apte conveniant, firmare profecto valebunt ani­morum concordiam inter parentes, tueri bonam institutionem liberorum, t mperare patriam potestatem proposito divinae potestatis exemplo, filios parentibus, famulos heris facere obedientes. Ab eiusmodi autem coniugiis expectare civitates iure possunt genus et sobolem civium qui probe animati sint, Deiqúe reverentia atque amore assueti, sui officii esse ducant iuste et legitime imperantibus obtemperare, cunctos diligere, laedere neminem. Hos früctus tantos ac tam praeclaros tamdiu matrimonium revera genuit, qtlamdiu munera sanctitatis, unitatis, perpetuitatisque retinuit, a quibus vim omnem accipit frugiferam et salutarem ; neque est dubitandum similes paresque ingenerat urum fuisse, si semper et ubique in potestatem fidemque fuisset Ecclesiae, quae illorum mu­nerum est fidissima conservatrix et vindex. — Sed quia modo passim libuit huma­num ius in locum naturalis et divini supponere, deleri non solum coepit matrimonii species ac notio praestantissima, quam in animis hominum impresserat et quasi consi­gnaverat natura; sed in ipsis etiam Christianorum coniugiis, hominum vitio, multum vis illa debilitata est magnorum bonorum procreatrix. Quid est enim boni quod nuptiales afferre possint societates, unde abscedere Christiana religio iubetur, quae parens est omnium bonorum, maximasque alit virtutes, excitans et impellens ad decus omne generosi animi atque excelsi? Illa igitur semota ac reiecta, redigi nuptias opor­tet in servitutem vitiosae hominum naturae et pessimarum dominarum cupiditatum honestatis naturalis parum valido defensas patrocinio. Hoc fonte multiplex derivata pernicies, non modo in privatas familias, sed etiam in civitates influxit. Etenim salu­tari depulso Dei metu, sublataque curarum levatione, quae nusquam alibi est quam in religione Christiana maior, persaepe fit, quod est factu proclive, ut vix ferenda matri­monii munera et officia videantur; et liberari nimis multi vinculum velint, quod iure humano et sponte nexum putant, si dissimilitudo ingeniorum, aut discordia, aut fides ab alterútro violata, aut utriusque consensus, aliaeve caussae liberari suadeant opor­tere. Et si forte satis fieri procacitati voluntatum lege prohibeatur, tam iniquas cla­mant esse leges, inhumanas, cum iure civium liberorum pugnantes; quapropter omni­no videndum ut, illis antiquatis abrogatisque, licere divortia humaniore lege de­cernatur. Nostrorum autem temporum legumlatores, cum eorumdem iuris principiorum tenaces se ac studiosos profiteantur, ab illa hominum improbitate, quam diximus, se tueri non possunt, etiamsi maxime velint : quare cedendum temporibus ac divortiorum concedenda facultas. — Quod historia idem ipsa declarat. Ut enim alia praetereamus, exeunte saeculo superiore, in illa non tam perturbatione quam deflagratione Galli- arum, cum societas omnis, amoto Deo, profanaretur, tum demum placuit ratas legi­bus esse coniugum discessiones. Easdem autem leges renovari hoc tempore multi cu­piunt, propterca quod Deum et Ecclesiam pelli e medio ac submoveri volunt a soci- tate coniunctionis humanae; stulte putantes extremum grassanti morum corruptelae remedium ab eiusmodi legibus esse quaerendum. At vero quanti materiam mali in se divortia contineant, vix attinet dicere. Eorum enim caussa fiunt maritalia foedera mutabilia; extenuatur mutua benevolentia; infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur; tuitioni atque institutioni liberorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom