Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

37 cultissimos Romanos quotidiana fuisse Seneca testatur ‘) ; si de nullo eorum, qui Christo nomen dederunt, celebrari potuit, quod idem Seneca memoriae prodidit *) de Moecenate, atavis edito regibus „millies uxorem duxit“ ; si uxores libere aliis non cedebantur viris, sicut apud Romanos usu venit, et prout de Catone legimus, Mar­ciam cessisse Hortensio, morem antiquum secutus, quemadmodum Strabo observat, vel si mariti suas non vendiderunt uxores, prout novimus Demosthenis matrem ve- numdatam fuisse ; si inter christianos inauditum fuit, quod in more positum fuisse apud praedictos Romanos, ut nimirum maritus uxorem depulerit, quia juniorem et formo­siorem invenit; Juvenalis scribit : „Tres rugae subeant, ut se cutis arida laxet. Fiant obscuri dentes, oculique minores. Collige sarcinulas, dicet libertus et exi. Jam gravis es nobis et saepe emungeris, exi. Ocyus, et propera, veniet sicco altera naso — quamvis lege civili haec omnia sicut gentilibus ita christianis quoque indulta fuerint, si haec inquam horrenda phaenomena mox disparuerunt, atque lux Evangelii illuxit, a Christo profecto repetendum est, qui renovata originali connubii sanctitate, socie­tatem quoque humanam funditus restauravit, ante omnia repudii legem abrogando, quae ob duritiam cordis Israelitico populo permissa fuit, deinde matrimonium ipsum non tantum externa et addita exornando sacramentali benedictione et dignitate, sed ipsum conjugale pactum vertendo in verum et proprie dictum novae legis Sacramen­tum, legem ab origine mundi latam, promulgando : „Quod Deus conjunxit, homo non separet“.4) Quae Apostolidé matrimonio prodiderunt sublimia, nec unquam antea audita sensa, quaeve de eodem tradiderunt praecepta, illa ipsi non a jurisconsultis Graecis vel Romanis didicerunt, non e codice legum civilium hauserant, sed didice­runt a Christo, qui se viam, veritatem et vitam non nominavit solum sed esse etiam probavit, et hauserunt e limpidissimis Evangelii laticibus. „Viri debent diligere uxo­res suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. — Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne et ossibus eius. Propter hoc relin­quet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. — Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia.“ . . . Quod hic loci ait S. Paulus*) „Sacramentum hoc magnum est,“ non ad ipsam Christi et Ecclesiae conjunctionem est referendum, sed ad Matri­monium, quod scilicet sanctissimi illius vinculi, quo Christus cum Ecclesia conjungitur, Sacramentum, id est sacrum signum sit. Quando quidem ea est vis graeci textus, ut significet non in Christo et in Ecclesia, sed in Christum et in Ecclesiam ; ex quo luculenter patet, Christum et Ecclesiam esse terminum significationis illius mysticae, ac proinde matrimonium esse Mysterium, cuius significatio ad Christum et Ecclesiam refertur. — Loquitur porro et praecipit idem Apostolus c) „Mulieres viris suis subdi­tae sint, sicut Domino : quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae“. . . Item :7) „Viri diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea.“ Eodem jure Apostoli, nulla humanarum legum ratione habita, polygamiam *) de prov. 1. 3. — 2) ep. 114. sq. — 6) ibid. — 7) ibid. 3) Sat. VI. — *) Matth. 19, 6. — 5) Ephes. 5, 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom