Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

25 V. Sub ritu duplici 1. classis celebrandum esse idtnodi festum, patet e subnexo S. Congregationis Rituum Decreto: „ALTONEN. Rmus Dnus Petrus Iosephus Baltes, Episcopus Alton, in Statibus foederatis Americae Septemtrioualis, Sacrorum Rituum Congregationi exposuit, inter Decreta Con­cilii (plenarii) Baltimorensis sub numero 384 reperiri sequens, scilicet: „Volumus, ut in posterum festum patronale Ecclesiae cuiusque consecratae solemniter et ritu debito celebretur. Quod in urbibus adeo facile fieri potest, ut, si negligatur, nullus sit excu­sationi locus. Idem faciendum erit, licet Ecclesia fuerit tantum benedicta. Ruri tamen et in oppidulis, ubi difficile esset per hebdomadam plebem fidelium congregare, po­terit festum (quoad externam solemnitatem) in dominicam proxime sequentem trans­ferri.“ Quum Status praedicti sint loci missionum, paroeciae proprie dictae non ad­sunt, si Catbedrales excipiantur Ecclesiae. Reliquae enim Ecclesiae generatim habent Sa­cerdotem missionarium, qui meliori quo potest modo in ipsis Ecclesiis statutis tempo­ribus officia facit. Id autem non in omnibus accidit Ecclesiis ; sunt namque plurimae, quae sacerdotem residentialem non habent, ac consequenter ibi divina officia peragun­tur meliori quo potest modo iuxta circumstantias. Plures sunt sacerdotes, qui etiam quinque inserviunt Ecclesiis. Nonnullae istarum sunt magnae et pulchrae, maxima vero pars earum sunt tales, ut vix hoc nomine possint appellari. Insuper rarissimae sunt Ecclesiae consecratae, et in hac dioecesi Ecclesiae consecratae ad quatuor ascendunt; reliquae sunt benedictae. Hisce expositis, Rmus orator ab eadem s. Congregatione duo insequentia dubia resolvi humiliter petit, nimirum : Dub. I. Utrum festum patroni Ecclesiae consecratae in hisce americanis mis­sionibus celebrandum sit sicut festum primae classis cum octava tam quoad Missam, tam quoad Officium ? Dub. II. Utrum festum ad normam supradicti Decreti Concilii Baltimor. fe­stum Patroni Ecclesiarum non consecratarum celebrari debeat prout duplex primae clas­sis cum octava tam quoad Missam, tam quoad Officium? Sacra vero eadem Congregatio, re mature perpensa, rescribere rata est: af­firmative ad utrumque, tam quoad Missam, si in iis Ecclesiis commode celebrari valeat, tam quoad Officium, si qui clerici ad horas canonicas obligati, vel saltem ex ipsis unus eisdem Ecclesiis sint adscripti. Atque ita respondit et servari mandavit. Die 28 Septem­bris, 1872. C. Eppus. Ostiensis et Velitern. Card. Patrizi, S. R. C. Praef. D. Bartolini, S. R. C. Secretarius. “ Nr. 1310. Sub quo ritu celebrandum est festum Patroni Ec­clesiae ali­cuius, sive consecratae, sive benedi­ctae tantum. Strigonii, die 7-a Martii, 1880.

Next

/
Oldalképek
Tartalom