Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXV.
141 XXY. Ut certo constat e subnexo S. Congregationis Concilii Decreto, quod d. d. 13-a« Martii 1879. emanavit, sequentis tenoris: „In praesenti rerum politicarum perturbatione, quae universam fere Europam com movit atque miscuit, plures latae fuerunt leges, quae Ecclesiae catholicae libertatem haue parum coarctant atque ejus instituta et leges vel funditus convellunt, vel saltem in aestimatione fidelium in discrimen adducunt. Quas inter non ultimum ea tenet locum, quae omnei subditos cogit, coram laico magistratu matrimonium inire, si propriam prolem, quoad ci viles effectus, legitimitatis honore et juribus potiri velint. Ex hoc factum est, ut inter catholicos diu et varie disputatum sit de natura et effectibus illius actus, quem vocant ma trimonium civile, ac praesertim an, in sensu ecclesiae, vim haberet sponsalium, vel considerar posset uti matrimonium clandestinum, nullum in iis locis, in quibus Concilii Tridentini lex viget: atque ideo, an et usque ad quem gradum induceret impedimentum justitiae publicae honestatis. Cum theologi et canonistae in diversas abirent sententias nec quid, prout certum tenendum satis constaret, dubium Apostolicae Sedi propositum fuit, cujus resolutio deman data est S. Congregationi Concilii. Res gravissimi momenti proponebatur, ideoque cautf erat procedendum. Eapropter, ut res ad ejusmodi evidentiae fastigium, quod omne prorsus excluderet dubium, perduceretur, trium consultorum vota exquisita fuerunt; hisque accessit discursus R. P. D. Secretarii, atque omnibus cribratis diligenterque perpensis, in plenarii S. Congregationis comitiis quaestio proposita fuit sub sequentis dubii formula : Dubium: An actus, qui vulgo audit matrimonium civile, pariat impedimentum publicae honestatis? S. Congregatio Concilii die 13. Martii 1879. respondit: Negative, et consulendum SSmo, ut id declarare ac statuere dignetur. Facta autem de praemissis relatione SSmo Dno Nostro per R. P. Secretarium S C. C. in audientia diei 17. ejusdem mensis, Sanctitas Sua resolutionem approbare ac confirmare dignata est, ac jussit fieri decretum. Strigonii, die 4-a Decembris, 1880. Ex S. Congregatione Indulgentiarum. Beatissime Pater! Episcopus Cremae humillime sacrum deosculans Pedem, vestram exorat Sancti tatem, ut aliquam concedere dignetur indulgentiam Christifidelibu3, qui orationem recitaNr. 5625. 3 Matrimonium civile impedimentum publicae honestatis non [ parit. ’ i 3 Nr. 5626. Subnexam orationem S. Thomae Aquinatis recitantibus indulgentiae conceduntur.