Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

137 XXIY. Uatenns sequens emanavit S. Rituum Congregationis MONITUM. Etsi praeter Litanias Ssmi Nominis Jesu, Beatae Mariae Virginis Lau- retanas nuncupatas, et sanctorum quae in libris liturgicis habentur, nullae aliae a sancta Sede approbatae fuerint, quaedam tamen typis passim evulgantur, quae in honorem ali cujus Sancti vel mysterii Fidelibus recitandae proponuntur, atque in libris praesertim pietatis vulgo di devozione continentur, nonnunquam etiam auctoritatis ecclesiasticae san' ctione munitis. Hinc sacra Rituum Congregatio sui muneris esse duxit Rmos Locorum Ordi­narios admonere, ne sinant alias Litanias publice recitari nisi praedictas, vel alias, si quae a S. R. U. Inquisitione recognitae et approbatae fuerint; ac simul caveant suam approbatio­nem pro impressione subnectere iis libris, in quibus Litaniae inveniuntur apostolica san­ctione carentes. Die 16. Junii 1880. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Piac. Ralli S. R. C. Secretarius. Nr. 5425. Litaniae pri­vatae fid lium devotio­ni non propo­nantur, nec libris preca- toriis inse­rantur, nisi recognitae et approba­tae, ubi etiam notanda et observanda de litaniis 00. SS. Sub 12. Martii 1873. Nr. 1200. publicavi eiusdem S. Congregationis decretum, vi cuius recitatio in publico cultu divino omnium aliarum litaniarum prohibetur, praeter has tres, nimirum : de Sanctissimo Nomine Jesu, de B. M. V. et de omnibus Sanctis. — Praemisso monito cavetur, ne fidelium vel pro privata devotione proponantur, neque libris precatoriis cum facultate Ordinariatus secus typo vulgandis, inserantur litaniae de Sanctis vel de Mysteriis, quae a s. Congregatione Officii recognitae et approbatae haud fuerint. — Per superius monitum itaque illud S. Congregationis decretum, quod ad tres in publico cultu divino exclusive adhibendas litanias adtinet, non tangitur, quippe quod ad litanias in precatoriis libris proponendas, et privatim dumtaxat a fidelibus recitandas re­fertur. — Litaniarum origo in Ecclesia antiquissima est, de iis praesto sunt canones vetustis­simorum conciliorum, Aurelianensis I., Gerundiensis, Bracharensis II., Toletani V., qui ca­nones in Gratiani decreto legi possunt1). Haec Concilia cum antiquiora sint tempore, quo S. Gregorius M. vixit, et Ecclesiam gloriose rexit, oppido falluntur, qui existimant, hunc Sum­mum Pontificem fuisse litaniarum inventorem et auctorem. — Nam licet S. Gregorius M. lita­nias frequenter, et variis in locis indixerit, praesertim in publicis necessitatibus et calami­tatibus, immo illas etiam pro ratione indigentiarum Ecclesiae et fidelis populi auxerit, earum tamen nec inventor, nec auctor fuit, quod vel ex his eius verbis liquet: „Solemnitas, ’) De consecr. c. 3. Diet. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom