Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
133 Cum haec sint iuris publici praecepta catholicorum hominum communia, nihil erat impedimento quominus illa animi declaratio fieret. — Atque idcirco in eo est admiratio nonnulla, quod isiud gravissimis momentis ponderatum consilium, et ckristianae civilisque rei caussa susceptum parum aequos existimatores et iudices offenderit viros cetera probabiles, quod in religione catholica defendenda strenue ingenioseque elaborent. Quibus ad rem aequius aestimandam, nosse satis erat, eam, quam diximus, animi declarationem auctoritate, aut hortatu, aut saltem assensu Episcoporum peractam fuisse. Praeesse enim et consulere rebus, quae ad religonem catholicam pertinent, Episcoporum est, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei: ceteros autem subesse et obtemperare oportere perspicuum est. Igitur ea, quae expetebatur, declaratione proposita, religiosis familiis minus timendum videbatur. — Verumtamen maxime dolendum est gubernatoribus rerum Galliae publicarum pergere placuisse quo instituerant: iamqe illinc nuntii Nobis in dies afferuntur acerbi ac tristes ; reliquas etiam ordinum religiosorum familias disiici atque ad interitum vocari coepisse. Qua quidem nova, quam Gallia iam sentit, pernicie Nos graviter commovemur, vehementerque angimur; atque iniuriam, quae Ecclesiae catholicae infertur deploramus ac detestamur. Interea tamen cum saeviat atrociter bellum et acriora haud procul sint e conspectu certamina, No stri muneris est instituta Ecclesiae ubique conservare invicta stabilitate constantiae, et forti excelsoque animo iura tueri, quae sunt fidei Nostrae commissa. — Quam ad rem omnin o confidimus, nec tuam Nobis, Dilecte Fili Noster, nec ceterorum Venerabilium Fratrum operam defuturam, qui obsequentem Nobis animum egregiamque voluntatem modis omnibus testari nunquam intermittunt. Vobis igitur adjuvantibus, illud Deo aspirante consequemur, ut in his temporibus rebusque tam trepidis admirabilis illa coniunctio retineatur, a fide et caritate pofecta, qua Christianas gentes, Episcopos universos et supremum Ecclesiae Pastorem colligatos inter se esse necesse est. Hac spe freti Tibi, Dilecte Fili Noster, Venerabilibus Fratribus Episcopis Galliae, Clero populoque cura e vestrae concredito, divinorum munerum auspicem et praecipuae benevolentiae Nostra e testem, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Peti am die XXII Octobris A. MDCCCLXXX. Pontificatus Nost i Anno Tertio. LEO PP. XIII. Strigonii, die 13-a Novembris, 1880. Ab eo inde tempore, quo particulares Ecclesiae suos habere coeperant proprios rectores, Parochos dictos, suum etiam parochiae habuerunt particulare peculium, cuius administratio sub inspectione Ordinarii Parochis commissa fuit. — Mature tamen, iam saec. XTII. invaluit mos, ut in hac administ ratione laicis etiam fidelibus influxus concederetur, qui apud nos Syndici, alibi autem, atque etiam per SS. Concilium Tridentinum fabricae administratores nuncupantur, quorum Concilii Patres meminerunt1) jubentes, ut *) Sess. 22. cap- 9. de reform. Nr. 5157. De accurata vigentium normarum circa admimsrra- tionem peculii Ecclesiarum et piarum fundationum observantia, et ; de lingua, qua rationes desuper conficiendae sunt. ') Sess. 22. cap. 9. de reform.