Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 in carnis peccati similitudinem assumptam tam dure habuit, ut illam producta ad quadraginta dies et noctes inedia, et aliis austerioris poenitentiae operibus toto mortalis suae vitae curriculo mortificaverit, an nos corpus nostrum, quod teste Apostolo1) vere est caro peccati, quaeve „semper concupiscit adversus spiri­tum“2) uon debemus in servitutem redigere ? Profecto mortificationem Christi Jesu semper quidem, ast quadragesimali imprimis tempore circumferamus oportet, quatenus „sicut ex­hibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati: ita sacro hoc tempore studio­sius exhibeamus eadem membra servire justitiae in sanctificationem“, ut loquitur Apostolus.3) Debet igitur unusquisque christianus semet abnegare, et pati cum Christo, si cupiat ali­quando regnare cum Christo. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi! Si tamen compatimur, ut et conglorificemur4). Quia, ut S. Leo M. inquit5), „ibi est certa ex­spectatio beatitudiuis, ubi est participatio Dominicae Passionis.* Sanctificare denique jejunium est, sociare illi orationem ac eleemosynam, quae tria in SS. Litteris arctissimo secum invicem vinculo colligantur8). Itaque egentissiruus quisque, si rite et sancte jejunare cupiat, pro viribus orationi vacare, et eleemosynam saltem in praeparatione, seu affectu animi erogare tenetur, ut hoc pacto eius jejunium oiatione et eleemosyna, velut duabus alis afferatur, et perveniat ad „Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Christum filium Dei, et sic ex throno gratiae eius misericordiam consequamur, et gratiam in auxilio opportuno“7). Qua de re audiendus est S. Leo M., quo nemo jejunii christiani indolem et conditiones melius expressit. „Rationabilibus autem sanctisque jejuniis, inquit8) nulla utilius, quam eleemosynarum opera copulantur, quae vero misericordiae nomine multas laudabiles pietatis continent actiones, ut omnium fidelium pares animi esse possint etiam inter impares facultates.“-------Latissima autem sunt opera pietatis, quae ipsa sui va­r ietate id veris conferunt christianis, ut in distributione eleemosynarum non solum divites et abundantes, sed etiam mediocres et pauperes suas habeant portiones ; et qui largitatis sunt viribus inaequales, mentis tamen affectione sint similes. Nam cum sub oculis Domini multi in gazophylacio ex opulentia sua multa conferrent, vidua quaedam duos intulit nummos, et tali Jesu Christi testimonio meruit coronari, ut in tam parvo muneris modo, omnium fuerit collationi digna praeferri : quia inter magna eorum dona, quibus multa re­sidebant, illius, quod fuit exiguum, fuit totum. „Pauperes semper habetis vobiscum“ dixit Dominus9). Ea nimirum est rerum humanarum conditio, ut semper maior sit pauperum, quam divitum numerus. In ipsis terrae visceribus non reperitur tantum auri et argenti, quantum ditandis omnibus hominibus sufficiat, manifesto indicio, quod divitiarum tempora­lium possessio nequeat esse ultimus finis hominum in hoc mundo, quippe quem minima pars generis humani dumtaxat posset assequi. Dolenter autem experimur, pauperum et cum egestate colluctantium numerum circa nos hac temporum calamitate nimium incre­visse, cum ob alias causas, tum imprimis propterea, quod in nobis quoque adimpletum anno mox praeterlapso fuerit illud Aggaei Prophetae, seu potius Domini ad populum Israeliticum : „Seminastis multum, et intulistis parum“10), largam messem, cuius spes affulsit, eluvioni­bus aquarum, vel effusis imbribus, urente dein calore vix non ad incitas redactam vidimus, Kom. 7, 18. — s) Gal. 5, 17. — *) Kom. 6, 19. — *) ib. 8, 17. — s) serm. de pass. Dom. — *) V. Job. 12, 8. — Isai. 58, 7, 8. — ’) Hebr. 4, 14. 16. — a) serm. quadr. 6. — •) loann. 12, 8. — *•) 1, 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom