Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
119 XX. Duae tertiae census, quem ddto 22-ae Februarii h. a. Nr. 1160. erectus fundus scholaris in favorem ludirectorum seu docentum huius Archi-Dioecesis fructificat, et qui 4000 florenos efficiet, anno labente sic, prout sequitur, distribuentur : Titulo subsidii accipient docentes 8 per 120, insimul 960; docentes 10 per 80, insimul 800; docentes 10 per 60, insimul 600 ; docentes 20 per 50, insimul 1000; docentes 16 per 40, insimul 640; seu universim 64 docentibus dabitur subsidium 4000 florenorum. — Pro quo non instent nisi ii et tales, qui, sicut in antelatis circularibus dioecesanis litteris expressum est, vel egentes vel normali congrua non provisi sunt. — Qui in exiguis communitatibus, quae hoc ipso congruam ludirectoralem aegre perstringere valent, munere cantorali et docentis bene funguntur, vel qui in suis facultatibus, pecore vel pecude citra suam culpam jacturam passi sunt, vel qui ob infirmitatem propriam vel suorum in medicum et medicinas maiores expensas perstringere debebant, vel qui pluribus gravantur prolibus adhuc minorenuibus, caeteris praeferentur. — Instare volentes supplices suos medio VADiaconorum, qua tamen scholarum sui Districtus Inspectorum horsum exhibeant, qui super veritate motivorum, quibus supplicantes preces suas suffulciverunt, non obiter, non e partium studio sed religiose referre, et super eo, quod supplicans tam indigus quam non indignus sit, opinionem suam depromere haud intermittant. Strigonii, die 8-a Octobris, 1880. Per translationem D. Marci Papánek ad Parochiam in Alsónyárasd, quod ille hactenus tenuit parochiale beneficium Nagyabonyense de jure et facto vacat, pro quo concursus usque 15-am futuri mensis Novembris duraturus publicatur. Strigonii, die 8-a Octobris, 1880. Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 22-am Novembris a. c. hisce defigitur. Emolumenta sunt:ager 3juger, quem communitas cultivat; 20 metr. pos. siliginis; e cassa communitatis 90 fl; titulo didactri 93 fl; e fuudatione Garay 18 fl; e stola 15 fl; titulo lecticalis 12 fl; pro servitiis in Ecclesia ex nolula l/z pars. Habet praeterea praeter calefactionem scholae pro persona docentis 200 fasces ligni mollis. Nr. 4491. Inter quot et quales docentes distribuendae sint duae tertiae census nuper erecti tundi scholaris Archi-Dioe- ccsani. Nr. 4492. Vacans parochiale beneficium Nagy- abony concursui exponitur. Nr. 4493 Statio docentis et cantoris in Gutor filia matris Samariae vacat.