Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
Ill XIX. Sanctorum Cyrilli et Methodii Confessorum ac Pontificum apud nos adusque etiam viguit cultus et celebrabatur in choro ac in Missa festum mense Martio sub ritu duplici minori, quemadmodum perhibent directoria ac breviaria, librique Missales nostri. Placuit Sanctissimo Domino nostro, id, quod jam sanctae memoriae Pius Papa IX. erga porrectas sibi a multis Episcopis preces intendebat exequi. Vigore nempe subnexarum Ency- clicarum festum modo nominatorum SS. Cyrilli et Methodii ad Universam Ecclesiam extendit, et ubique die 5. Julii cum ritus duplicis minoris Officio ac Missa propria celebrari praecipit. Est autem praelaudatarum Encyclicarum, quae plenae sunt eruditione historica, quaeve singularem benevolentiae affectum erga populum illum spirant, cuius maximae parti per Sanctos hos viros Evangelii lux illuxit, et alphabetum obtigit, tenor, ut sequitur : SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI OBRIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES. VENERABILIBVS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI OBRIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Grande munus christiani nominis propagandi, beato Petro principi Apostolorum eiusque Sueccssoribus singulari modo demandatum, Romanos Pontifices impulit, ut sacri Nr. 4431. Festum SS. Cyrilli et Mohod» in Universa Ecclesia die 5. Julii celebrandum-