Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
708 Ad II. Affirmative seu indigere no va consecratione. Atque ita rescripsit ac declaravit die 4 Septembris 1875. 3. TRICARICEN de non audiendis confessionibus ante Missam in Parasceve et Sabbato Sancto. Rmus D. hodiernus Episcopus Tricaricen. a sacrorum Rituum Congregatione humillime insequentis Dubii solutionem expetit, nimirum : Utrum liceat in Feria VI. in Parasceve et in Sabbatho Sancto ante Missam, audire Confessiones fidelium in Cathedralibus aliisque Ecclesiis parochialibus, et an consuetudo contraria, quae id reprobet, sit retinenda? Sacra vero eadem Congregatio, referente mfrascripto Secretario, audita sententia in scriptis alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, rescribendum censuit: Affirmative et assertam contrariam consuetudinem omnino reprobandam. Atque ita rescripsit die 17 Decembris 1875. 4. ASCULANA IN PICENO de s. suppellectile e solo lino vel cannabe confecta, adhibenda. R. D. Iosephus Bianconi Parochus Castri vulgo Poggesse intra limites Dioeceseos Asculanae, exposuit se die 4 Septembris anni 1873. coepisse possessionem Ecclesiae Paro- chialis oppidi praedicti, quam sacris indumentis ac supellectilibus omnino carentem invenit. Quum autem nova emere ex lino vel cannabe confecta, uti Rubricae ac Decreta sacrae Rituum Congregationis praescribunt, illi impossibile prorsus sit ob redituum defectum ' quumque ipse possideat magnam quantitatem telae ex ui ricis confectae, ab eadem sacra Congregatione humiliter postulavit, ut pro dictis sacris indumentis ac suppellectilibus conficiendis pro usu Ecclesiae suae Parochialis postrema hac tela uti queat. Sacra porro eadem Congregatio, audita relatione ab infrascripto Secretario facta nec non sentem’a Rmi Domini Episcopi Asculani de informatione et voto requisiti, rescribere rata est: Negative, et servetur Decretum Generale diei 15 Maii anni 1819. Atque ita rescripsit et servat mandavit die 17 Decembris 1875. Strigonii, die 29-a Septembris, 1880. Nr. 4313. Prosynodali in examine pertentati Diebus 15 et 16 curr. institutum fuit prosynodale examen cum iis Presbyteris, qui probare voluerunt se idoneos esse administrandae independenter curae animarum pastorali. — Examini optato cum successu ac ideo etiam approbati se stiterunt: Helcz Joannes Krizsán Michael Molnár Rudolphus Orliczky Franciscus Polacsek Ernestus Spuller Julius et P. Marcus Berger Quod pro statu notitiae significatur. Strigonii, die 29-a Septembris, 1880.