Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
93 sequentes Consociationes apud nos quoque floreant et laudabiliter operentur, opportunum duxi, Decretum ipsum translationis ac unionis isthic apponere : „DECRETUM. Societas Sororum, quae ab Adoratione Perpetua Sanctissimi Sacramenti et ad pauperiores Ecclesias sacra supellectili instruendas nomen habet, in Belgio instituta ab eximiae pietatis matrona Anna de Meeüs, in alma hac Urbe domum nuperrime constituit, supplices admovens preces Sanctissimo Domino Nostro Leoni XIII, ut sibi integrum foret, Archiconfraternitatem Societati adnexam Romam transferre. Haec enim Archicon- fraternitas nomine et instituto cum Societate cohaeret, Societati ceu capiti subest et subesse tenetur vi Constitutionum, a Sancta Sede probatarum. Sanctissimus has preces benigne excipiens mandavit, praefatam Archisodalita- tem Romam transferri. Jam vero cum alia Archisodalitas ejusdem nominis et instituti heic Romae in aedibus ad Quatuor Fontes cura et studio piae ac nobilis matronae Carolae de Cour- ballay reperiatur erecta, cumque ex Constitutione a Clemente VIII. edita, quae incipit Quaecumque, duae Archiconfraternitates ejusdem nominis et instituti nequeant in uno eodemque loco consistere; Idem Sanctissimus, volens hujus legis impedimento occurrere decrevit, Archisodalitatem Romae in aedibus ad Quatuor Fontes constitutam, utpote quae posterius erecta est, uniri cum Belgica Romam translata ita, ut unum cum ea corpus efficiat, unam eamdemque Archisodalitatem constituat, et sit Archisodalitas Societatis Adorationis Perpetuae, et ad pauperiores Ecclesias sacra supellectili instruendas. Indulgentiarum vero et privilegiorum communicationes, quae Confraternitatibus aggregatis hactenus factae sunt, tamquam ab hac sic unita factae habeantur. Huic tandem Archisodalitati, quae in unum coaluit, Eadem Sanctitas Sua facultatem tribuit ceteras Sodalitates ejusdem nominis et instituti ubique terrarum aggregandi, servata forma et tenore Constitutionis Clementis VIII. Non obstantibus regula de jure quaesito non tollendo, ceterisque quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque. Hoc propterea Decretum Sanctitas Sua fieri, et iis, quorum interest, communicari mandavit. Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis, Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 1 Februarii 1879. g Al. Card. Oreglia a San Stephano. Praef. ' ‘ '' A. Panici, Secretaries. Strigonii, die 17-a Augusti, 1879. Prius recepi nuncium de morte, quam de morbo Antonii Schormann, Parochi Zavarensis, qui ibidem die 13-a curr. fatis cessit, Sacramentis moribundorum rite provisus. Obiit aetatis a. 73, Sacerdotii 46. Cuius animam piis ad aram suffragiis dum commendo, pro parochiali beneficio, quod vacans reliquit, concursum, usque finem futuri mensis Septembris duraturum, publico. Strigonii, die 17-a Augusti, 1879. Nr. 3903. Obitus Parochi Antonii Schormann, et concursus pro vacante parochia, quam ille tenuit, Zavar.