Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

88 clesiae doctoribus, Gregorio, Ambrosio, Augustino et Hieronymo defertur; alii tandem S. Thomam proponere non dubitarunt Academiis et magnis Lyceis exemplar et ma­gistrum, quem tuto pede sequerentur. Qua in re memoratu dignissima videntur B. Urbani V. verba ad Academiam Tolosanam: „Volumus et tenore praesentium vobis iniungimus, ut B. Thomae doctrinam tamquam veridicam et catholicam sectemini, eam- demque studeatis totis viribus ampliare.“ ') Urbani autem exemplum Innocentius XII. 2), in Lovaniensi studiorum Universitate, et Benedictus XIV. 3) in Collegio Dionysiano Granatensium renovarunt. — His vero Pontificum Maximorum de Thoma Aquinate iudiciis, veluti cumulus, Innocentii VI. testimonium accedat: „Huius (Thomae), doctrina prae ceteris, excepta canonica, habet proprietatem verborum, modum dicendorum, veri­tatem sententiarum ita, ut nunquam, qui eam tenuerint, inveniantur a veritatis tramite deviasse; et qui eam impugnaverit, semper fuerit de veritate suspectus“ 4). Ipsa quoque Concilia Oecumenica, in quibus eminet lectus ex toto orbe ter­rarum flos sapientiae, singularem Thomae Aquinati honorem habere perpetuo studuerunt. In Conciliis Lugdunensi, Viennensi, Florentino, Vaticano, deliberationibus et decretis Patrum interfuisse Thomam et pene praefuisse dixeris, adversus errores Graecorum, haereticorum et rationalistarum ineluctabili vi et faustissimo exitu decertantem. — Sed haec maxima est et Thomae propria, nec cum quopiam ex doctoribus catholicis com­municata laus, quod Patres Tridentini, in ipso medio conclavi ordini habendo, una cum divinae Scripturae codicibus et Pontificum Maximorum decretis Summam Thomae A- quinatis super altari patere voluerunt, unde consilium, rationes, oracula peterentur. Postremo haec quoque palma viro incomparabili reservata videbatur, ut ab ipsis catholici nominis adversariis obsequia, praeconia, admirationem extorqueret. Nam exploratum est, inter haereticarum factionum duces non defuisse, qui palam profiteren­tur, sublata semel e medio doctrina Thomae Aquinatis, se facile posse cum omnibus catholicis doctoribus subire certamen et vincere, et Ecclesiam dissipare. 5) — Inanis quidem spes, sed testimonium non inane. His rebus et causis, Venerabiles Fratres, quoties respicimus ad bonitatem, vim, praeclarasque utilitates eius disciplinae philosophicae, quam maiores nostri adama­runt, iudicamus temere esse commissum, ut eidem suus honos non semper, nec ubique permanserit: praesertim cum philosophiae scholasticae et usum diuturnum, et maximorum virorum iudicium, et, quod caput est, Ecclesiae suffragium favisse constaret. Atque in veteris doctrinae locum nova quaedam philosophiae ratio hac illae successit, unde non ii percepti sunt fructus optabiles ac salutares, quos Ecclesia et ipsa civilis societas maluissent. Adnitentibus enim Novatoribus saeculi XVI. placuit philosophari citra quempiam ad fidem respectum, petita dataque vicissim potestate quaelibet pro lubitu ingenioque excogitandi. Qua ex re pronum fuit, genera philosophiae plus aequo multi­plicari, sententiasque diversas atque inter se pugnantes oriri etiam de iis rebus, quae sunt in humanis cognitionibus praecipuae. A multitudine sententiarum ad haesitationes dubitationesque persaepe ventum est: a dubitationibus vero in errorem quam facile mentes hominum delabantur, nemo est, qui non videat. — Hoc autem novitatis studium, ‘) Const. 5. adat. die 8 Aug. 1368 ad Caneell. Univ. Tolos. — *) Litt, in form. Brev., die 6 feb. 1694 • — *) Litt, in form. Brev., die 21 Aug. 1752. — *) Serm. de S. Thom. — E) Beza — Bucerus-

Next

/
Oldalképek
Tartalom