Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

85 siae Lugdunensis Pontifex: qui cum strenue refutaret perversas orientalium opiniones, Gnosticorum opera per fines romani imperii disseminatas, „origines haereseon singularum (auctore Hieronymo), et ex quibus philosophorum fontibus emanarint..., explicavit“ ‘). Nemo autem non novit Clementis Alexandrini disputationes, quas idem Hieronymus sic honoris causa commemorat: „Quid in illis indoctum? imo quid non de media phi­losophia est?“2). Multa ipse quidem incredibili varietate disseruit ad condendam philo­sophiae historiam, ad artem dialecticam rite exercendam, ad concordiam rationis cum fide conciliandam utilissima. — Hunc secutus Origenes, scholae Alexandrinae magiste­rio insignis, graecorum et orientalium doctrinis eruditissimus, perplura eademque labo­riosa edidit volumina, divinis litteris explanandis, sacrisque dogmatibus illustrandis mirabiliter opportuna ; quae licet erroribus, saltem ut nunc exstant, omnino non vacent, magnam tamen complectuntur vim sententiarum, quibus naturales veritates et numero et firmitate augentur. — Pugnat cum haereticis Tertullianus auctoritate sacrarum Litte­rarum ; cum philosophis, mutato armorum genere, philosophice; hos autem tam acute et erudite convincit, ut iisdem palam fidenterque obiiciat: „Neque de scientia, neque de disciplina, ut putatis, aequamur“ 3). — Arnobius etiam, vulgatis adversus gentiles libris, et Lactantius divinis praesertim Institutionibus, pari eloquentia et robore dogmata ac praecepta catholicae sapientiae persuadere hominibus strenue nituntur, non sic philoso­phiam evertentes, ut Academici solent 4), sed partim suis armis, partim vero ex philosopho­rum inter se concertatione sumptis eos revincentes 5). — Quae autem de anima humana, de divinis attributis, aliisque maximi momenti quaestionibus magnus Athanasius et Chry- sostomus, oratorum princeps, scripta reliquerunt, ita omnium iudicio excellunt, ut prope nihil ad illorum subtilitatem et copiam addi posse videatur. — Et ne singulis recen­sendis nimii simus, summorum numero virorum, quorum est mentio facta, adiungimus Basilium Magnum et utrumque Gregorium, qui, cum Athenis ex domicilio totius hu­manitatis exiissent philosophiae omnis apparatu affatim instructi, quas sibi quisque do­ctrinae opes inflammato studio pepererat, eas ad haereticos refutandos, instituendosque christianos converterunt. — Sed omnibus veluti palmam praeripuisse visus est Augustinus, qui ingenio praepotens et sacris profanisque disciplinis ad plenum imbutus, contra om­nes suae aetatis errores acerrime dimicavit fide summa, doctrina pari. Quem ille phi­losophiae locum non attigit; imo vero quem non diligentissime investigavit, sive cum altissima fidei mysteria et fidelibus aperiret, et contra adversariorum vesanos impetus defenderet; sive cum Academicorum aut Manichaeorum commentis deletis humanae sci­entiae fundamenta et firmitudinem in tuto collocavit, aut malorum, quibus premuntur homines, rationem et originem et causas est persecutus? Quanta de Angelis, de anima, de mente humana, de voluntate et libero arbitrio, de religione et de beata vita, de tempore et aeternitate, de ipsa quoque mutabilium corporum natura subtilissime disputavit? — Post id tempus per Orientem Ioannes Damascenus, Basilii et Gregorii Nazianzeni vesti­gia ingressus, per Occidentem vero Boetius et Anselmus, Augustini doctrinas professi, patrimonium philosophiae plurimum locupletarunt. Exinde mediae aetatis Doctores, quos Scholasticos vocant, magnae molis opus aggressi sunt, nimirum segetes doctrinae fecundas et uberes, amplissimis Sanctorum >) Epist. ad Magn. — *) Loc. cit- — *) Apologet. §, 46. — *) last- VII, cap. 7. — •) De opif. Dei, cap. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom