Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

75 buerunt, quos inter doctrina religionis, quam pro studiosis, gymnasiorum adolescentibus elucubravit, in linguas hungaricam, gallicam, anglicam, italicam verti, in Germania vero viginti vicibus de novo imprimi meruit. Huius tanti Praesulis, tam pii, tam docti, tam fortis, honor, laudesque eous- que in Ecclesia manebunt, quousque illa ipsa perdurabit, seu usque ad consummatio­nem saeculi. Iu fastis Ecclesiae splendebit nomen eius, tamquam Confessoris fidei, qui cum Apostolo gentium dicere potuit: „bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi.“ Et quamvis confidamus in defuncto Praesule haec etiam S, Pauli verba: „in reliquo reposita est mihi corona gloriae, quam reddet mihi justus judex“ impleta fuisse, nihilominus, quia .judicia Dei abyssus multa, non praetermisi mox, ac nuncium obitus accepi, pro anima eius S. Missae Sacrificium offerre. Cuius ad aram meminisse velitis. Bajcs, die 25-a Julii, 1879. Trium hac iterum vice Archi-Dioecesis Sacerdotum mortem significare debeo: Ferdinandi Drágfy, Parochi Tarjánensis, qui anno aetatis 66, presbyteratus 43 post patienter toleratos diuturnioris aegritudinis dolores, et pie suscepta moribundorum Sa cramenta die 5-a curr.; Caroli Hodossy, Parochi Nahácsensis, qui anno aetatis 65, et presbyteratus paucis demptis diebus 40, susceptis Sacramentis die 20-a curr.; denique Josephi Salamon, parochiae Ekelensis Administratoris, qui anno aetatis 65, sacerdotii 41 ex ictu apoplexiae repente supremum obierunt diem. Quorum animas dum solitis ad aram suffragiis commendo, pro parochialibus, quae taliter in vacantiam reciderunt, beneficiis tribus, concursum, usque finem futuri mensis Augusti duraturum, publico. Bajcs, die 25-a Julii, 1879. Nr. 3517. Obitus Paro­chorum Fer­dinand) Drágfy, Ca­roli Hodossy, ct Admini­stratoris Jo- sephi Sa­lamon, et con­cursus pro be­neficiis, quae vacantia red­dita sunt. Stephano Bezák parochia Manigaensi collata, beneficium parochiale in Bik- szárd, cui hucdum in qualitate Administratoris praefuit, concursui, usque finem Augusti a. cnrr. duraturo, ope praesentium expono. Bajcs, die 25-a Julii, 1879. Nr. 3518. Parochia Bik- Bzárd curren- tatur. A Reg. Cult, et pubi. Instit. Ministerio etiam ope Rescripti, ddto 5-ae lab. Nro 18,173. editi pro institutione scholastica multum commendatam mappam, culmina montis Tátra in ectypo exhibentem, una cum eidem adnexis mappis geographicis et topographicis, iis in specie, qui rem scholasticam moderantur, cum eo procurari posse significo, quod illa in reg. hung, typographia status aut bibliopolio Caroli Grill Buda- pestini pretio 25 florenorum vendatur. Bajcs, die 25-a Julii, 1879. Nr. 3519. „Tátra hegy­ség domború térképe“ commenda­tur. Dum folia praenumerationis pro opere, quod sub titulo: „A keresztény egy­ház ősi zenéje“ Michael Bogisicb, Cooperator ad parochiam Assumt. B. M. V. Buda- pestini docte ac scite, magnaque cum praedilectione et solertia elucubravit, typisque vulgandum proposuit, dimitto, cohiberi non possum, quin egregii practici cantoris opus, Nr. 3520. Michaelis Bo- gisich opus de cantu et mu­sica eccl. exa­ratum com­mendatur-

Next

/
Oldalképek
Tartalom