Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
56 Quum porro ob eam rem singulari animi laetitia merito afficeremur, aliam Nobis gaudii causam attulit finis quaestionis asperrimae, quae inter Iacobitas haereticos et catholicos Mausilienses Syriaci ritus exarserat. Novistis enim, Venerabiles Fratres, haereticos illos in rem suam vertentes brevem quamdam dissensionem, inter Patriarcham catholicum Syrorum et civile Gubernium exortam, armata vi repente ecclesias invasisse, quae iampridem pacata possessione a catholicis tenebantur, ac iustis deinde et assiduis istorum expostulationibus, potentiorum quorumdam opibus et gratia fretos, pertinaciter restitisse. Nuper tamen, quum iustitiae vocibus ad imperialem aulam facilis patuisset aditus, eiusque rei iudicatio permissa esset arbitratui virorum nobilium, qui pro Gallico et Britannico Gubernio apud supremum Othomanici imperii Principem legatione funguntur, aequissima lata est sententia, quae catholicorum iuri, uti par erat, satisfecit. Cuius victoriae gratulatio ideo Nobis iucundior accidit, quod plures Iacobitarum familiae, quae Mardenium accolunt, ad antiquam maiorum fidem reversae fuerint, aliaeque multae haud obscuris portendant indiciis, se illarum exemplum imitaturas. Sed quamvis ea, quae diximus, pergrata Nobis obvenerint, praecipuum tamen solatii fructum cepimus ex optatissima rerum conversione, quae in Armeniorum gente facta est. Nolumus quidem, Venerabiles Fratres, huiusce eventus laetitiae quidquam detrahere, ea recolentes, quae plerique ex Armeniis catholicis cum egregiis Pastoribus suis, huic Cathedrae veritatis adhaerentes, per novem annos fortiter perpessi sunt, eorum frauda et invidia, qui officii immemores a catholica unitate desciverunt. Hi namque calumniis fratres innocentes aggressi, falsam hanc opinionem eorum animis, qui reipublicae praeerant, ingerere conati sunt; scilicet huius Apostolicae Sedis auctoritatem et magisterium debitam politicae potestati fidelitatem imminuere, cives Othoma- nico subiectos imperio a sui Principis obsequio avertere et ad exteri Principis obe- dientiam transferre; atque adeo ipsis gentium iuribus et prosperitati adversari. — Quo nihil magis est absonum et a veritate alienum; Christi enim Ecclesia aeternam animarum salutem unice spectans, hanc supernaturalibus praesidiis, quibus divinitus instructa est, ubique provehere nititur ac tueri. Non tamen idcirco civilis societatis rationem aut ordinem perturbat, neque terrenorum principum auctoritatem infirmat: quin imo Aposto- licis verbis edocta, sublimioribus potestatibus omnem animam iubet esse subiectam, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam ; exploratumque est, populos tanto fideliores Principibus suis existere, quanto magis incorruptam fidem, Ecclesia duce ac magistra, Deo servare assueverint. — Docet insuper ratio et testatur historia, communia vincula, queis unius gentis homines invicem iunguntur, catholica religione firmari et solidari: ex quo publica regnorum tranquillitas et alia magni momenti commoda, quae ex ea solent derivare, quam maxime vigent atque proficiunt. Verum in iis refellendis mendaciis, quae luctuoso dissidii tempore simultas et odium gignebant, immorari non iuvat, quum huius agendi loquendique rationis eos ipsos poenituerit, qui commentis et calumniis defectionem suam tueri nitebantur. Namque ex his non defuerunt, qui ad meliorem frugem reversi et quae male gesserant detestati, facto suo luculenter professi sunt, veritatem, iustitiam, felicitatem solidam in materno Ecclesiae gremio esse quaerendam. Quare obducto caritatis velamine iis, quae perperam dicta vel acta fuerunt, gestire potius cum caelesti Patrefamilias Nos decet, quod ii, qui mortui fuerant, re-