Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

49 VIII. In Consistorio, die 23. curr. cum V. Capitulo Metrop. Ecclesiae meae asser­vato, circa pensiones Sacerdotibus Instituti S. Adalberti praebendas, decretum est: 1) ut inde a 1. futuri mensis Maii pensiones 500 florenorum cessent, et nulli deinceps mi. nor assignetur, dependaturque annua pensio, quam 600 florenorum, 2) ut pensionem 800 florenorum, quippe quae duobus dumtaxat senioribus Instituti Sacerdotibus obtigit, post­hac adhuc unus, idest tres, pensionem vero septingentorum florenorum, qua duo non­nisi gaudebant, posthac pariter tres accipiant. Inde itaque a praedicto termino sive a 1. Maii h. a. tres ordine seniores In­stituti Sacerdotes 800, seu insimul 24C0; tres sequentes 700, seu insimul 2100; reliqui autem septem absque discrimine 600, universim ergo 4200 florenorum annuam pensio­nem percipient, super quibus proinde summis concernentes suas apochas exarare memi­nerint. — Hoc pensionum augmentum status activus Instituti, a vigili etiam admini- stratione repetendus admisit, et Consistorium libenter illud decrevit, cuius alter scopus luit in locum demoi'tuorum Instituti Sacerdotum novos e numero competentium deli­gendi. — Delecti vero sunt: D. Albertus Szajbély, emer. Surr. VADiaconus et Parochus Kürtensis, nec non D. Franciscus Vizner, Parochus antea Ballonyensis. Strigonii, die 29-a Aprilis, 1879. Nr. 1992. Coordinatio nova pensio­num, Sacer- dotib us Insti­tuti S. Adal­berti prae­bendarum, et recens dele­cti eiusdem Sacerdotes. Luctuoso moerens perfungor officio annunciandi mortem quinque Archi-Dioe- cesis huius Sacerdotum, qui paucis interjectis diebus ad aeternitatem evocati sunt. Agmen duxit Theodorus Aschner, Ins. Collegiatae Ecclesiae Posoniensis ad S. Martinum E. C. Canonicus, post diuturnam aegritudinem susceptis moribundorum Sa­cramentis anno aetatis 55, sacerdotii 31, die 14-a curr. pientissime defunctus. Sequebatur Franciscus Faludy, Districtus Csejthaensis VADiaconus et Paro­chus Krakovánensis, qui postquam Sacramentis munitus fuisset, anno aetatis 50, pres­byteratus 26, die 19-a labentis mensis obiit. Tertius est Mathias Block, parochiae Teplaensis Administrator, eadem die 19-a repente mortuus anno aetatis 44, sacerdotii 20. Quartus est Joannes Murcsics, Parochus in Szent-Endre, cui ad completum 81. aetatis annum tres nonnisi dies defuerunt, quive die 19-a Martii h. a. 56 presby­teratus annum superavit. Decessit provisus Sacramentis moribundorum e marasmo se­nili die 22-a mensis currentis. Quintus denique est Andreas Radlinszky, Parochus Kutiensis, qui die 26-a curr. adhuc bene valere visus S. Missae Sacrificium celebravit, fidelibus Sacramenta dis­pensavit, scholam parochialem adiit, et huius diei hora quarta pomeridiana ex ictu apoplexiae exstinctus est, obtenta tamen absolutione, et suscepto extremae unctionis Sacramento. Obiit aetatis anno 62, sacerdotii 30. Nr. 1993. Obitus Cano­nici Theodori Ascbner, et Parochorum : Francisci Fa- Ludy, Mathias Block, Joan- nis Murcsics, et Andreae Radlinszky, a quibus tenta parochialia beneficia con­cursui expo­nuntur .

Next

/
Oldalképek
Tartalom