Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
40 Quod dum dispono, impetrari a me nequeo, quin Vos, VV. FF. et FF. in Xto Dilectissimi cum Apostolo horter ac moneam *): „Beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur, i. e. delectatur et placatur Deus," beneficentiae inquam in contribulos nostros, quos per ingentem, quam grassantes aquarum undae edidere stragem, manus Domini tetigit. Prae oculis habete, et habeant curae vestrae pastorali crediti, atque per Vos ad conferendam stipem provocandi fideles consilium ac monitum, quod filio suo impertitus est Tobias, inquiens 2); „Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude“. Strigonii, die 17-a Martii, 1879. Nr. 1471, Declarationes 8. Poeni' tentiariae de quibusdam Jubilaei conditionibus. Relate ad Jubilaeum, a SSmo Domino Nostro indictum, atque ddto 23 Febr. a. c. sub Nro 1300. publicatum, S. Poenitentiaria die 26. Febr. h. a. declaravit: I. Jejunium, pro hoc Jubilaeo consequendo praescriptum, adimpleri posse etiam tempore Quadragesimae, dummodo fiat extra dies in Litteris Apostolicis exceptos, et adhibeantur cibi tantum esuriales, vetito usu quoad qualitatem ciborum cuiuscunque indulti seu Privilegii etiam Bullae Cruciatae. II. Christifidelibus cum Capitulis, Congregationibus, Confraternitatibus, nec non cum proprio Parocho aut Sacerdote, ab eo deputato, Ecclesias pro lucrando Jubilaeo processionaliter visitantibus, applicari posse ab Ordinariis indultum, in Litteris Apostolicis iisdem Capitulis, Congregationibus etc. concessum. III. Una eademque Confessione et Communione non posse satisfieri praecepto Paschali et simul acquiri Jubilaeum. IV. Jubilaeum quoad plenariam Indulgentiam bis aut pluries lucrifieri posse, injuncta opera bis aut pluries iterando ; semel vero, idest prima tantum vice quoad favores eidem Jubilaeo adjunctos, nempe absolutiones a censuris et casibus reservatis, commutationes, aut dispensationes. V. In hoc etiam Jubilaeo locum habere sine ulla exceptione resolutiones dubiorum, ab ipsa S. Poenitentiaria pro Ordinariis Italiae editas sub die 1. Junii 1869. E declaratione sub I. patet, jejunium, ut conditionem lucrandi Jubilaei, etiam in Quadragesima adimpleri posse tali aliqua die, qua quis in lege abstinentiae quadra- gesimalis legitime dispensatus est, dummodo non sit una e diebus in Litteris Apostolicis exceptis, quales sunt feriae sextae per Quadragesimam, ultimae item tres dies majoris Hebdomadae, dummodo item adhibeantur cibi tantum esuriales. Quaeritur autem, quid hic nomine ciborum esurialium intelligi debeat? Siquidem in declaratione expresse dicatur quoad qualitatem ciborum, vetitum esse usum cuiuscunque indulti, seu privilegii etiam Bullae Cruciatae, dubitari nequit, prohibitum esse in jejunio Jubilari usum non solum carnis vel carnalium, sed etiam ovorum et lacticiniorum, quibus nempe diebus abstinentiarum et jejuniorum secus utimur vi concessionis, seu indulti Apostoliéi. Circa processiones puncto II. comprehensas provisum est in praecitatis Pastoralibus Litteris. Punctum III. nulla indiget explicatione. >) ad Hebr. 13,16. — *) 4, 9.