Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
27 Placuit feliciter regnanti Summo Pontifici vigore subnexi Decreti in exarandis deinceps Apostolicis Litteris characterem theutonicum abolere, in signandis autem usum plumbi, sive plumbeorum numismatum ad solemniores S. Sedis actus restringere. „LEO PP. XIII. Motu proprio etc. Universae Ecclesiae regimen humilitati Nostrae concreditum inter alia sollicitudinem a Nobis expostulat, ut per eos, quorum opera, et ministeriis utimur, eae meliorationes ac modificationes, quae magis publicae utilitati consulere, magisque aetati huic nostrae respondere videntur, in re praesertim Ecclesiastica procurentur, atque afferantur. Quapropter cum experientia compertum fuerit, characterem theutonicum \u)go-Bollatico-\it\)Ote ab usu communi remotum, Litterarum Apostolicarum lectioni difficultatem ingerere, et earumdem remorari expeditionem, quousque authenticum exemplar, Transumptum nuncupatum, signatum non fuerit; plumbeum vero numisma faciliori huiusmodi Litterarum transmissioni haud leviter obesse, super quibus elatas quandoque fuisse querelas novimus, Nos his, aliisque minoris ponderis incommodis prospiciendum Apostoliéi muneris esse reputamus. Idcirco de consilio dilecti Nostri Filii Cardinalis Pro-Datarii, et audito desuper etiam dilecto Filio Cardinali S. R. E. Vice-Cancellario, per praesentes litteras Motu proprio characteris, de quo supra, in Apostolicis Litteris usum sublatum et abolitum decernimus ac declaramus, mandantes ut a praesentium publicatione Litterae Apostolicae communi latino charactere super charta pergamena, ut in more est, exscribantur et exarentur, firmis tamen manentibus omnium, et singulorum Officialium, et ministrorum subscriptionibus cum proprii cuiusque muneris respectiva designatione. Quoad plumbea numismata una cum adiectis cordulis praecipimus, ea servanda tantum esse in Apostolicis Litteris collationum, erectionum et dismembrationum Beneficiorum maiorum, nec non in aliis Sanctae Sedis solemnibus actis. In reliquis vero litteris et praesertim in illis, quae Beneficia minora ac dispensationes super impedimentis matrimonialibus respiciunt, Auctoritate Nostra Apostolica per praesentes eadem abolemus, et abolita fore statuimus et mandamus, iisque substitui ac substitutam, et subrogatam fore iubemu8 impressionem rubri coloris sigilli noviter conficiendi, imagines ipsorum Apostolorum Petri et Pauli reterentis, inscriptione Nominis regnantis Summi Pontificis Nr. 1100. Mutatio ia exarandis et signandis Aoostolieis Liiteris introducta.