Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
19 ministerium altissimum sortiti tam procul absumus a fervore, quem Deus in umbraticis Sacerdotibus requirebat. — Enitendum igitur nobis est, ut digna tanto hospite, quem in Missae Sacrificio recipimus, simus habitatio. — Erit autem unusquisque nostrum, si animum suum divino spiritu quotidie innovet, et novus homo novusque Sacerdos, quasi primo tunc Sacrum facturus, ac novo peccatorum odio, novaque Deo alacriter, fideliterque serviendi voluntate ac constantia reviviscat. „Accedentes ad Eucharistiam ne putetis, quod accipiatis divinum Corpus ab homine, sed ex ipsius Seraphim forcipe ignem, quem scilicet Isaias vidit, vos accipere. Cogitate sanguinem illum salutarem, e divino illo et impolluto latere fluere, atque adeo vos, omni reverentia ad illum accedentes, labiis illum sanctis excipite“ monet S. Joannes Chrysost. *). Pervulgatum est apud Sanctos Patres axioma, quod talem se animae exhibet Deus, qualem se illa praeparat Deo. Ideo Christus in Eucharistia aliis quidem est fructus vitae, panis Angelorum, manna absconditum, paradisus deliciarum, ignis consumens et tertium coelum, in quo audiuntur arcana verba. Aliis vero est panis insipidus, omni carens dulcedine et vitali operatione, et nauseat anima eorum super cibo isto ; quia mors est malis, vita bonis; et sicut unusquisque erga Deum affectus est, talem ipsum erga se experitur, ut notat Cardinalis Bona. 2). Parato igitur, moerentique per Poenitentiam animo ad Sacrum faciendum accedamus ita, ut exterior reverentia per interiorem pietatem indicetur, quae medulla est et anima prioris, quaeve multarum exercitationem virtutum complectitur: religionis videlicet, humilitatis , fidei, spei, charitatis, attentionem item , ut nimirum mentem et affectum cum verbis, reque ipsa, quam tractamus, conjungamus, quasi oculis usurparemus passionem et mortem Domini, in cuius memoriam Missae Sacrificium institutum fuisse novimus. Sic celebrantium Sacerdotum lux lucebit coram hominibus, qui videntes illorum in tractandis sacris Mysteriis reverentiam, pietatem, devotionem, gravitatem, atque religionem, glorificabunt communem omnium nostrum Patrem, qui in coelis est. Si per imminens S. Quadragesimae tempus has encyclicas litteras attenta mente legeritis, et lecta religiose observaveritis, tempus illud, saluti nostrae operandae peculiariter destinatum, utilissime impendetis. — Quod vero ad observantiam ipsius jejunii adtinet, standum est dispositionibus, indulgentiis, remissionibus ddto 5. Februarii, 1871. Nr. 657. publicatis, de ipsius autem jejunii Quadragesimalis, ad exigentiam Decreti Concilii Triden- tini fideli populo annunciandi indole ac natura relegendae sunt pastorales sub 20. Januarii, 1869. Nr. 278. dimissae litterae. Strigonii, Dominica III. post Epiphaniam D., in diem 26. Januarii incidente, 1879. JJie 25-a lab. Sacramentis Ecclesiae munitus pie ex hac vita migravit Antonius Thalhammer, Parochus Rosindolensis, anno aetatis 61, sacerdotii autem 37. Cuius animam T 1 • • ' ' ° um solitis ad aram suffragiis eo fine commendo, ut Sanctorum quantocyus mereatur jungi consortio, simul etiam concursum pro parochia, cui vita comite praeluit, usque 15-am Maitii a. h. duraturum, publico. Strigonii, die 28-a Januarii, 1879. Nr. 761. Obitus Antonii Thalham- mer et concursus pro parochia in Roeindol. 9 Homil. in Encoeniis. — *) op. cit.