Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

125 XXI. Super qua sequens emanavit S. Rituum Congregationis DECRETUM. „Romana seu Janiién. CANONIZATIONIS BEATI JOANNIS BAPTISTAE DE RUBEIS CONFESSORIS CANONICI COLLEGIATAE BASILICAE SANCTAE MARIAE IN COSMEDIN. SUPER DUBIO „An, et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum, de quo agitur?“ Ineffabili providentia, qua pro temporum vicibus Deus Ecclesiam suam opportunis adsistit auxiliis, et fidelium saluti consulit, plures superiori saeculo excitavit viros, virtutum splendore conspicuos, ut inter persecutiones, quibus impetebatur Ecclesia et acerbiores, quae imminebant, in iis haberetur ohristianae perfectionis exemplum et praesens suffragiorum praesidium. Hos inter sanctitatis heroes misit Dominus Beatum Joannem Baptistam de Rubeis evangelizare hac potissimum in Urbe pauperibus. Animarum enim zelo exardens erga cujusque conditionis homines, sed abiectissimos praecipue de plebe hospitio Sanctae Gallae exceptos, publicis adhortationibus ac privatis colloquiis mira et indefessa patientia rusticanos erudiens, quamplurimos Christo lucratus est: factus quippe infirmis infirmus, ut omnes faceret salvos. Nullis siquidem laboribus parcens, et confessiones audiendo, et invisendo aegrotos, phthisi speciatim tabescentes, in excolenda Domini vinea operarius impiger laboravit. Fuit itaque ipse exemplum omnibus in conversatione, in caritate, in castitate, singulariter vero Christi ministris, ut exemplum ejus imitantes animarum curam eo alacrius intenderent, quo veterator Christianorum hostis callidiori astu fidei veritati morumque honestati insidiaretur. Evangelici tandem ministerii laboribus penitus con­sumptus requievit in osculo Domini anno sexagesimo quarto anteacti saeculi, triduo ante Philippi Nerii festum, ejus gloriam celebraturus in coelo, cuius in terra fuerat studiosissimus imitator et cliens. Sanctitatis autem fama, quam virtutum praestantia et caritate in proximum vivens obtinuerat, latius post obitum ejus percrebuit prodigiorum testimonio, quibus Domi­nus hunc suum fidelem ministrum clarificare dignatus est. Haec profecto omnia post maturam, ut moris est, Sacrorum Rituum Congrega­tionis disquisitionem apostolicae auctoritatis Decretis confirmata fuere, ac Pius Papa IX. sa. Nr. 5720. Canonizatio Beati Joannis Bapt. de Rubeis Con­fessoris.

Next

/
Oldalképek
Tartalom