Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
123 Miről Emine ntiádat a fenti határozatokkal ellenkező minden korábbi rendelet hatályon kivül helyezése mellett — szives tudomás és miheztartás végett vau szerencsém ezennel értesíteni. Fogadja Eminentiád kiváló tiszteletem őszinte nyilvánítását. Budapesten, 1879. november hó 23-án. Trefort.“ Quod pro statu notitiae et pro directione in administrandis fiscis Ecclesiarum et piarum fundationum, nec non in occursuris casibus, v. g. restaurandarum aut e fundamentis exstruendarum ad rationes aerarii publici velut Patroni, aut fundi religionis vel studiorum etc. aedium sacrarum aut parochialium cum DD. Curatis communicatur. Strigonii, die 18-a Decembris, 1879. Ut ad finem anni prioris, ita nunc quoque, signanter autem ope Rescripti, ddto 26-ae Novembris, a. h. Nr. 1351. a D. Ministro Cult, et pubi. Institutionis ad me directi provocatus sum, ut eidem usque 15-ani Januarii anni futuri omnes eos docentes notos faciam, qui in scholis catb. appliciti, sed ad praestanda servitia militaria adhuc obligati, si quo casu iterum militiam ad motum poni contingeret, a sequendis castris immunes declarari, ac eapropter fine consequendae hujusmodi immunitatis loco altiori proponi possent. Quum Rescriptum hoc Ministeriale una cum advoluta eidem tabella qualifica- tionis in omnibus cum eodem concordet, quod anno priore in eodem merito editum, atque a me in Circularibus dioecesanis Nr. XXI. signatis sub Nr. 5496. communicatum est: concernentium scholarum cath. Directores ad excutiendum isthoc Rescriptum Ministeriale inviando iisdem una committo, ut quorum in Instituto ejusmodi individua munere docendi fungerentur, qualium dictum Rescriptum diserte meminit, de his mihi relationem usque 10-am futuri mensis Januarii iuxta eidem Rescripto subnexam tabellam inomisse praestare non intermittant. Strigonii, die 18-a Decembris, 1879. Nr. 5622. Relationes de docentibus scholarum cath. pro consequenda in casum mobili- sationis ab obligatione militandi immunitate loco altiori proponendis praestandae. Existit. in Metropoli Sup. Austriae Lincii sub directione Caroli Kettl Presbyteri saecularis Institutum Sororum tertii Ordinis de monte Carmelo, Marianum nuncupatum, cujus praecipuus finis est, Ecclesias leviori, ut alibi, pretio omnis generis sacra supellectili eaque solida simul ac eleganti providendi. Institutum hoc tanto lubentius et ego V. Clero commendatum habere cupio, quum e pluribus eiusdem manufactis, mihi non pridem ante oculos versatis, plene convictus sim, eadem in ruralibus cumprimis Ecclesiis optimo cum effectu, pro maxima fidelium aedificatione ac cultus divini augmento adhiberi posse. Quibus proin e DD. Curatis animus esset paramenta pro Ecclesia sua in emporio praedicti Instituti comparandi, horum gratia unum exemplar specificationis pretii, ab antefato Directore typis vulgatae, ad singulum Districtum VADiaconalem / dimitto, unaque observo, totiesfatum Institutum plura parata paramenta ad D. Joannem Ho- molay, Can. hon. et Seminarii mei Strigoniensis VRectorem transmisisse, ubi eadem non solum cujuscumque conspectui patent, sed ibidem mox etiam emi possunt. Strigonii, die 18-a Decembris, 1879. Nr. 5623. Paramenta Instituti Mariani Lincen- sis commendantur.