Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

112 Nr. 5074. Opus Joannis Munkay ,,A szent angya­lok törté­nete“ com­mendatur. X A. Joanne Munkay, Surr. VADiacono et Parocho in Garamujfalu sub titulo : „A szent angyalok története“ recentissime concinnatum opus, quod nostro praeprimis aevo, ubi jam non pauci falsis materialismi principiis infascinati omnia ea, quae oculis usurpare nequeunt, mox respuere, ime saepe ipsam etiam existentiam Dei penitus infi- ciari, aut saltim eiusmodi de eo conceptus sibi effingere aliisque instillare non verentur, juxta quos Deum, ceu sufficienter secum ipso occupatum, nulla aut nonnisi exigua cura rerum humanarum teneri docent, multum utilitatis praestare valebit ad errores hos refellendos, atque ad fidem in Deum, ejusque paternam circa genus humanum providen­tiam, aeterna sua consilia non raro angelorum ministerio effectuantem, in animis leeto- rum suaviter excitandam, roborandamque ; non possum non attentioni Ven. Cleri cum eo commendare, ut qui opus hoc, cuius pretium juxta / advolutum folium praenume- rationis in 3 finis defixum est, procurare sibi voluerint, suam eatenus resolutionem ipsi operis huius auctori notam reddere velint. Strigonii, die 10-a Novembris, 1879. Nr. 5075. Antonii Ba- lits Professo­ris sermones sacri commen­dantur. Antonius Balits, SS. Theol. Doctor, atque in Seminario Eppali Jaurinensi Studii biblici u. f. Professor, publici juris facere intendit 7 sermones sacros quadra- gesimales, quorum objectum, prout e folio provocationali, ad singulos Districtus VADia- conales ab ipso auctore non pridem dimisso patet, constituunt illae in specie fidei nostrae veritates, per auctorem naviter et assidue elucubratae, quibus maxima inest vis hominem christianum, qui a tramite justitiae deflexit, rursum ad viam salutis revocandi, et simul etiam ad amorem in Christum, pro se passum et mortuum, potenter inflam­mandi. Quos sermones iccirco DD. Caratis lubens hisce commendo. Strigonii, die 10-a Novembris, 1879. Nr. 5076. Statio docen­tis in Ságuj ■ falu, filia ma tris Karancs ságh curren tatur. Nr. 5077, Statio docen tia et cantorii in Ghymea- Kosütolány, filia matris Lddecz racat Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 2-am Decembris, a curr. ’ defigitur. Emolumenta eiusdem sunt: 5 jugera agrorum, quae Communitas cultivat; •ab eadem Communitate 20 flni; e censu fuudationum 8 fini; a singula prole scholari quarum numerus circiter 50 efficit, titulo didactri 1 flnus; denique 23 metr. pos. sili­ginis et 5 orgiae ligni, unde tamen etiam conclave scholae calefieri debet. Habitatio duobus cubilibus, culina et camera constat. Recursus senatui schol. cath. in Ságujfalu inscribendi exhibeantur ARD. Joanni Salgó, Surr. VADiacono et Parocho Karancssághensi. Strigonii, die 10-a Novembris, 1879. Pro hac labii quidem slavici statione, cuius attamen docens notitia linguae etiam - hungaricae pollere debet, concursus in diem 2-am Decembris, a. curr. defigitur. Emolumenta eiusdem sunt: qua cantor percipit e stola et accidentiis 33 flnos; a Communitate 15 metr. pos. siliginis et 4 currus ligni; pro pulsu Campanarum a sin- •gulo colono 1 manipulum frugum, qui insimul 8 circiter metr. pos. efficiunt, ex collecta

Next

/
Oldalképek
Tartalom