Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

104 Ipse iám tunc ea perspicacia fuit insectatus, ut pleraeque e propositionibus post saecu­lum in Syllabo damnatae ab eius scriptis nominatim refutatae conspiciantur: imo „prae­dicari verissime possit, nullum esse nostrorum temporum errorem, qui, maxima saltem ex parte, non sit ab Alphonso refutatus.“ Et ne quid dicamus de Morali Theologia, ubique terrarum celebratissima, tutamque plane praebente normam, quam conscientiae moderatores sequantur, frigescentem Ipse caritatem per crebras doctasque lucubrationes asceticas, veluti subditis igniculis, fovit, aluit, provexit; ac praesertim erga Dominum No­strum Jesum Christum eiusque dulcissimam Matrem, quorum amore, miro cum fidelium profectu, rigentia quoque corda succendit. Et in hisce omnibus „illud in primis notatu di­gnum est, quod, licet copiosissime scripserit, eiusdem tamen opera inofíenso prorsus pede percurri a fidelibus posse, post diligens institutum examen, perspectum fuerit.“ Gratula­mur itaque, Dilecti Filii, vos dogmatica omnia et ascetica sanctissimi et doctissimi Pa­rentis vestri scripta, sive latine sive italice edita, in gallicam vertisse linguam, tum quia haec omnibus ferme populis nota latius proferre poterit fructus laborum egregii Docto- ris, tum quia vobis potissimum arduum id munus demandatum fuit, qui et alias iam de indole, doctrina, sanctitate eorumdem operum scribere debuistis, et uti filii facilius et plenius aliis assequi poteratis spiritum Parentis. Imo Ipsi quoque gratulamur incepto vestro, eo nomine, quod cum Sanctus Auctor saepe in scriptis suis Angeli Scholarum doctrinam se sequutum fuisse glorietur, ex huiusmodi recentioris Ecclesiae Doctoris erga illum obsequio nova Sancti Thomae doctrinae laus accedat et gloria, quae gravius etiam commendet instaurationem illam christianae philosophiae, quam Nos studiosissime per recentes encyclicas litteras Nostras ad Angelici Doctoris mentem exigendam suasi­mus. Successum itaque nuperae isti operum Sancti Alphonsi editioni ominamur amplissi­mum, Nostrisque et votis vestris plane respondentem; ac interim superni favoris auspi­cem vobis, Dilecti Filii, ac toti Sanctissimi Redemptoris Congregationi Benedictionem Apostolicam, paternae Nostrae benevolentiae testem, peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die 28. Augusti 1879, Pontificatus Nostri anno secundo. Strigonii, die 6-a Octobris, 1879. LEO PP. XIII“. Nr. 4561. Terminus ge­nerali» Con­gressus Societatis S. Ladislai, quae commen­datur. Die 6-a futuri mensis Novembris celebrabitur generalis Congressus Societatis S. Ladislai Regis. Quod DD. Curati pro suae propriae notitiae statu sumere, simul vero eatenus socios etiam, qui suos inter parochianos reperiuntur, edocere velint, eo insuper connÍ8uri, ut tam ipsi, quam socii, quibus vacaverit, Congressui interveniant. Praelaudata Societas pro modulo virium praeclare prosequitur nobilissimos fines, quorum causa coa­luit, signanter pluribus Communitatibus catholicis adjutorio fuit in exstruendo vel restau­rando aedificio scholari; quamobrem illam DD. Curatis, et per illos fidelibus hac etiam vice non possum non impensissime commendas e, Strigonii, die 6-a Octobris, 1879. Nr. 4562. Parochia Yisegrád va­cat. Beneficium paröchiale Oppidi Coronat. Visegrád, cui hucdum Francisco Kra- tochvil praefuit, per huius ad parochiam S. Andreae prope Budapestinum translationem

Next

/
Oldalképek
Tartalom